1
§ 5. « Petrus Portuensis episcopus, quatuor episcopis Willelmo Praenestino, Mathaeo Albanensi, Conrado Sabinensi, Iohanni Ostiensi.
« Quanta sit pro uobis tribulatio cordis mei, ille solus nouit qui omnia nouit: uobis quoque meis literis cognitum saltem iam ex parte fuisset, nisi ecclesiae sententia et communis auctoritas prohiberet. De commendatione seu uituperatione personarum de quibus nunc sermonum uarietas agitatur, non est huius temporis iudicare: est qui quaerat et iudicet. Si tamen quisquam praesto fuerit accusare, praesto erit et qui debeat respondere; praesertim cum in uestro et meo, immo in totius ecclesiae conspectu, uterque sapienter uixerit et honeste, et quae officii sui erant plena hucusque exercuerit libertate. Abstinere uos potius conuenit a sermonibus otiosis et uerbis praecipitationis: 696 si de rumoribus agitur, longe se aliter habent res quam uestrae apud me litterae protestantur. Ad haec, si uerba quae posuistis, si ordinis rationem attenditis, (ut, salua reuerentia uestra, loquar,) factionem illam uestram qua confidentia, qua fronte, electionem uocare praesumitis? Cur illum uestrum dicitis ordinatum, cum prorsus in causa eius ordo non fuerit? Siccine didicistis papam eligere? in angulo, in abscondito, in tenebrosis et umbra mortis? Si mortuo papae uiuum succedere uolebatis, cur mortuum uiuere praedicabatis? multo melius erat mortuo humanitatem impendere, et sic de uiui solatio cogitare. Sed ecce, dum de mortuo solatium uiuo requiritis, et uiuum et mortuum pariter suffocastis. Postremo, nec uestrum, sicut nec meum, fuit eligere, sed potius electum a fratribus spernere uel approbare. Quod igitur, neglecto ordine, contempto canone, spreto etiam ipso a uobis condito anathemate, me inconsulto priore uestro, inconsultis etiam fratribus maioribus et prioribus, nec etiam uocatis aut expectatis, cum essetis nouitii et in numero breui paucissimi, facere praesumpsistis, pro infecto habendum esse, et nihil omnino existere, ex ipsa uestra aestimatione potestis aduertere. Cito autem nobis Dominus affuit, et uiam qua errori uestro contraire possemus ostendit; fratres siquidem uestri cardinales (quorum praecipua est in electione potestas) cum clero, uniuerso expetente populo, cum honoratorum consensu, in luce, in manifesto, unanimi uoto et desiderio, elegerunt dominum Petrum cardinalem in Romanum pontificem Anacletum. Hanc ego electionem canonice celebratam 697 conspexi, et auctore Deo confirmaui. Hunc ecclesia suscipit et ueneratur: hunc per Dei gratiam episcopi, abbates, principes, capitanei, et barones, quidam per se ipsos, quidam per nuncios suos, uidentibus nobis frequentant. Depraedationem illam et crudelitatem, quam praetenditis, non uidemus, Quicunque ad eum pro responsis seu negotiis suis ueniunt benigne suscipiuntur, benignius reuertuntur. Redite, iam redite ad cor: nolite schisma in Ecclesia facere; ad animarum subuersionem nolite ulterius laborare: teneat uos timor Dei, non pudor seculi. Nunquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat? desistite iam mendaciis, in quibus impii spem suam ponere consuerunt. Dominus Tiburtius in scriptis suis cum iuramento testificatus est, dicens quod ego diaconum sancti Angeli solum idoneum iudicaui ad pontificatus ordinem. Uideat ipse quid dixerit: ego in occulto locutus sum nihil; non est aliquis qui hoc uerbum ab ore meo unquam audierit. Haec fuit sententia mea semper, ut non nisi sepulto papa de successoris persona mentio haberetur. Unitatem ecclesiae tenui et tenebo: ueritati et iustitiae adhaerere curabo, confidenter sperans quia iustitia et ueritas liberabit me. »
Sic praedictus Petrus Portuensis, Petro Leoni pronior, scripsit. Nec uero pars altera cessabat quin et ipsum Petrum catulum leonis diceret, et fautores eius factionis complices nominaret. Et illi quidem uaria inter se dubiis de rebus agebant. Innocentius uero exclusus Roma, transcensis Alpibus, Galliam contendit. Ibi ab 698 omni citramontana ecclesia incunctanter susceptus est: quin etiam et rex Henricus, qui non leuiter a sententia quam semel proposuisset deiici nosset, illi apud Carnotum ultro manus dedit; et apud Rothomagum non modo suis, sed et optimatum et etiam Iudaeorum, muneribus eum dignatus est. Nec uero Innocentius, quamuis ab Anglorum et Francorum regibus, simul et ab imperatore Alemannorum, ualde iuuaretur, nunquam tamen quiete potiri potuit, quod Anacletus Romanae sedem teneret Ecclesiae. At uero ipso Anacleto defuncto octauo praesumpti (ut dicebatur) sui episcopatus anno , dominus Innocentius inconcussa ad hoc tempus pace apostolica fruitur dignitate.
§ 6. Anno tricesimo primo regni sui rediit rex in Angliam. Imperatrix quoque eodem anno natali solo aduentum suum exhibuit; habitoque non paruo procerum conuentu apud Northamtonam, priscam fidem apud eos qui dederant nouauit, ab his qui non dederant accepit. Eodem anno Lodowicus rex Francorum, et in senium uergens et nimia corpulentia grauis, filium coronari iussit ut regni successorem: quo non multo post casu equi exanimato, alterum per manum pontificis Romani diademate insigniuit. Is, ut ferunt, ab antiqua Francorum fortitudine non 699 degenerans, etiam Aquitaniam iuri suo per uxoris dotale foedus acquisiuit; quam post Ludouicum, Karoli magni filium, in proprio dominatu Francorum reges non habuisse noscuntur.