1
et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salui fieri
facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae aduersum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conuersionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus
cum autem uenissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
5
surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque seruare legem Mosi
conueneruntque apostoli et seniores uidere de uerbo hoc
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos uiri fratres uos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes uerbum euangelii et credere
et qui nouit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
et nihil discreuit inter nos et illos fide purificans corda eorum
10
nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super ceruicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
sed per gratiam Domini Iesu credimus saluari quemadmodum et illi
tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens uiri fratres audite me
Simeon narrauit quemadmodum primum Deus uisitauit sumere ex gentibus populum nomini suo
15
et huic concordant uerba prophetarum sicut scriptum est
post haec reuertar et aedificabo tabernaculum Dauid quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas inuocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
notum a saeculo est Domino opus suum
propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus conuertuntur ad Deum
20
sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis ciuitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere uiros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam uiros primos in fratribus
scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
quoniam audiuimus quia quidam ex nobis exeuntes turbauerunt uos uerbis euertentes animas uestras quibus non mandauimus
25
placuit nobis collectis in unum eligere uiros et mittere ad uos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi
misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi uobis uerbis referent eadem
uisum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere uobis oneris quam haec necessario
ut abstineatis uos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes uos bene agetis ualete
30
illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam
quam cum legissent gauisi sunt super consolatione
Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae uerbo plurimo consolati sunt fratres et confirmauerunt
facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos
35
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et euangelizantes cum aliis pluribus uerbum Domini
post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus reuertentes uisitemus fratres per uniuersas ciuitates in quibus praedicauimus uerbum Domini quomodo se habeant
Barnabas autem uolebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus
Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
facta est autem dissensio ita ut discederent ab inuicem et Barnabas adsumpto Marco nauigaret Cyprum
40
Paulus uero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus
perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias