1
factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus ueniret Ephesum et inueniret quosdam discipulos
dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audiuimus
ille uero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismate
dixit autem Paulus Iohannes baptizauit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui uenturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum
5
his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
et cum inposuisset illis manum Paulus uenit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
erant autem omnes uiri fere duodecim
introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei
cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes uiam coram multitudine discedens ab eis segregauit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni
10
hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent uerbum Domini Iudaei atque gentiles
uirtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria uel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur
temptauerunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis inuocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro uos per Iesum quem Paulus praedicat
erant autem quidam Sceuae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant
15
respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum noui et Paulum scio uos autem qui estis
et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum inualuit contra eos ita ut nudi et uulnerati effugerent de domo illa
hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu
multique credentium ueniebant confitentes et adnuntiantes actus suos
multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum inuenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
20
ita fortiter uerbum Dei crescebat et confirmabatur
his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam uidere
mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
facta est autem in illo tempore turbatio non minima de uia
Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum
25
quos conuocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit uiri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
et uidetis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens auertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt
non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem uenire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit
his auditis repleti sunt ira et exclamauerunt dicentes magna Diana Ephesiorum
et impleta est ciuitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli
30
Paulo autem uolente intrare in populum non permiserunt discipuli
quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa conuenissent
de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato uolebat rationem reddere populo
quem ut cognouerunt Iudaeum esse uox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
35
et cum sedasset scriba turbas dixit uiri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum ciuitatem cultricem esse magnae Dianae Iouisque prolis
cum ergo his contradici non possit oportet uos sedatos esse et nihil temere agere
adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam uestram
quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent aduersus aliquem causam conuentus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent inuicem
si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolui
40
nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiam