1
postquam autem cessauit tumultus uocatis Paulus discipulis et exhortatus eos ualedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone uenit ad Graeciam
ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis nauigaturo in Syriam habuitque consilium ut reuerteretur per Macedoniam
comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium uero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani uero Tychicus et Trophimus
5
hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
nos uero nauigauimus post dies azymorum a Philippis et uenimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
in una autem sabbati cum conuenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno graui disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
10
ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
adduxerunt autem puerum uiuentem et consolati sunt non minime
nos autem ascendentes nauem enauigauimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
cum autem conuenisset nos in Asson adsumpto eo uenimus Mytilenen
15
et inde nauigantes sequenti die uenimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti uenimus Miletum
proposuerat enim Paulus transnauigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
a Mileto autem mittens Ephesum uocauit maiores natu ecclesiae
qui cum uenissent ad eum et simul essent dixit eis uos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter uobiscum per omne tempus fuerim
seruiens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
20
quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem uobis et docerem uos publice et per domos
testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
et nunc ecce alligatus ego Spiritu uado in Hierusalem quae in ea euentura sint mihi ignorans
nisi quod Spiritus Sanctus per omnes ciuitates protestatur mihi dicens quoniam uincula et tribulationes me manent
sed nihil horum uereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari euangelium gratiae Dei
25
et nunc ecce ego scio quia amplius non uidebitis faciem meam uos omnes per quos transiui praedicans regnum Dei
quapropter contestor uos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei uobis
adtendite uobis et uniuerso gregi in quo uos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisiuit sanguine suo
ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graues in uos non parcentes gregi
30
et ex uobis ipsis exsurgent uiri loquentes peruersa ut abducant discipulos post se
propter quod uigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessaui cum lacrimis monens unumquemque uestrum
et nunc commendo uos Deo et uerbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
argentum aut aurum aut uestem nullius concupiui
ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae
35
omnia ostendi uobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse uerbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis orauit
magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
dolentes maxime in uerbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent uisuri et deducebant eum ad nauem