1
ut autem iudicatum est eum nauigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
ascendentes autem nauem hadrumetinam incipientem nauigare circa Asiae loca sustulimus perseuerante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
sequenti autem die deuenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
et inde cum sustulissemus subnauigauimus Cypro propterea quod essent uenti contrarii
5
et pelagus Ciliciae et Pamphiliae nauigantes uenimus Lystram quae est Lyciae
et ibi inueniens centurio nauem alexandrinam nauigantem in Italiam transposuit nos in eam
et cum multis diebus tarde nauigaremus et uix deuenissemus contra Cnidum prohibente nos uento adnauigauimus Cretae secundum Salmonem
et uix iuxta nauigantes uenimus in locum quendam qui uocatur Boni portus cui iuxta erat ciuitas Thalassa
multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta nauigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
10
dicens eis uiri uideo quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et nauis sed etiam animarum nostrarum incipit esse nauigatio
centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur
et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium nauigare inde si quo modo possent deuenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
non post multum autem misit se contra ipsam uentus typhonicus qui uocatur euroaquilo
15
cumque arrepta esset nauis et non posset conari in uentum data naue flatibus ferebamur
insulam autem quandam decurrentes quae uocatur Caudam potuimus uix obtinere scapham
qua sublata adiutoriis utebantur accingentes nauem timentes ne in Syrtim inciderent submisso uase sic ferebantur
ualide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
et tertia die suis manibus armamenta nauis proiecerunt
20
neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o uiri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
et nunc suadeo uobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex uobis praeterquam nauis
adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deseruio
dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donauit tibi Deus omnes qui nauigant tecum
25
propter quod bono animo estote uiri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
in insulam autem quandam oportet nos deuenire
sed posteaquam quartadecima nox superuenit nauigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
qui submittentes inuenerunt passus uiginti et pusillum inde separati inuenerunt passus quindecim
timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
30
nautis uero quaerentibus fugere de naui cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in naui manserint uos salui fieri non potestis
tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
propter quod rogo uos accipere cibum pro salute uestra quia nullius uestrum capillus de capite peribit
35
et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
eramus uero uniuersae animae in naui ducentae septuaginta sex
et satiati cibo adleuiabant nauem iactantes triticum in mare
cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum uero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere nauem
40
et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et leuato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt nauem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis uero soluebatur a ui maris
militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
centurio autem uolens seruare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et euadere et ad terram exire
et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de naui essent et sic factum est ut omnes animae euaderent ad terram