1
Festus ergo cum uenisset in prouinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum aduersus Paulum et rogabant eum
postulantes gratiam aduersum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in uia
Festus autem respondit seruari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum
5
qui ergo in uobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in uiro crimen accusent eum
demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graues causas obicientes quas non poterant probare
Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccaui
Festus autem uolens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit uis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
10
dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si uero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello
tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicauit de Paulo dicens uir quidam est derelictus a Felice uinctus
15
de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes aduersus illum damnationem
ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
cum ergo huc conuenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci uirum
de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum
quaestiones uero quasdam de sua superstitione habebant aduersus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus uiuere
20
haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si uellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
Paulo autem appellante ut seruaretur ad Augusti cognitionem iussi seruari eum donec mittam eum ad Caesarem
Agrippa autem ad Festum uolebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum
altera autem die cum uenisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et uiris principalibus ciuitatis et iubente Festo adductus est Paulus
et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum uiri uidetis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellauit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum uiuere amplius
25
ego uero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicaui mittere
de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad uos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam
sine ratione enim mihi uidetur mittere uinctum et causas eius non significare