1
cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam uenerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
secundum consuetudinem autem Paulus introiuit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio uobis
et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae
5
zelantes autem Iudaei adsumentesque de uulgo uiros quosdam malos et turba facta concitauerunt ciuitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum
et cum non inuenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes ciuitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc uenerunt
quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum
concitauerunt autem plebem et principes ciuitatis audientes haec
et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos
10
fratres uero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum aduenissent in synagogam Iudaeorum introierunt
hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt uerbum cum omni auiditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent
et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et uiri non pauci
cum autem cognouissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo uerbum Dei uenerunt et illuc commouentes et turbantes multitudinem
statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
15
qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter uenirent ad illum profecti sunt
Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso uidens idolatriae deditam ciuitatem
disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant
quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid uult seminiuerbius hic dicere alii uero nouorum daemoniorum uidetur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis
et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec noua quae a te dicitur doctrina
20
noua enim quaedam infers auribus nostris uolumus ergo scire quidnam uelint haec esse
Athenienses autem omnes et aduenae hospites ad nihil aliud uacabant nisi aut dicere aut audire aliquid noui
stans autem Paulus in medio Ariopagi ait uiri athenienses per omnia quasi superstitiosiores uos uideo
praeteriens enim et uidens simulacra uestra inueni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio uobis
Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
25
nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus uitam et inspirationem et omnia
fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super uniuersam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum
quaerere Deum si forte adtractent eum aut inueniant quamuis non longe sit ab unoquoque nostrum
in ipso enim uiuimus et mouemur et sumus sicut et quidam uestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus
genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis diuinum esse simile
30
et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in uiro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis
cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam uero dixerunt audiemus te de hoc iterum
sic Paulus exiuit de medio eorum
quidam uero uiri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis