1
intendens autem concilium Paulus ait uiri fratres ego omni conscientia bona conuersatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius
tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
5
dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamauit in concilio uiri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo
Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali inuenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
10
et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari
facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et deuouerunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant
qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt deuotione deuouimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
15
nunc ergo uos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad uos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos uero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
quod cum audisset filius sororis Pauli insidias uenit et intrauit in castra nuntiauitque Paulo
uocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait uinctus Paulus uocans rogauit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogauit illum quid est quod habes indicare mihi
20
ille autem dixit Iudaeis conuenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
tu uero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis uiri amplius quadraginta qui se deuouerunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
et uocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
et iumenta praeparate ut inponentes Paulum saluum perducerent ad Felicem praesidem
scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
uirum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superueniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
uolensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
quem inueni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil uero dignum morte aut uinculis habentem crimen
30
et cum mihi perlatum esset de insidiis quas parauerunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reuersi sunt ad castra
qui cum uenissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
cum legisset autem et interrogasset de qua prouincia esset et cognoscens quia de Cilicia
35
audiam te inquit cum et accusatores tui uenerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum