1
De paucis, quae nunc iam ad nauem currente litterarum perlatore et mihi in ipsius festinatione properanti in mentem uenemnt, ne sine corollario mihi rescribas, aliqua proponam. quae si forte lucida sunt et mihi uidentur obscura, nemo prudentium filiorum, qui forte de nostris in hora lectiunculae huius circa te steterint, de insipientia mea rideat, sed potius beniuolentia fraternae caritatis faueat instruendo, ut efficiar uidentium particeps et ex doctrina tua inluminatis mentibus considerantium mirabilia de lege domini.
Dic ergo mihi, benedicte doctor Israhel, quid sit, quod dicit in psalmo quinto decimo: Sanctis, qui in terra sunt eius, mirificauit omnes uoluntates suas inter illos. multiplicatae sunt enim infirmitates eorum; postea accelerauerunt. quos ait sanctos, qui in terra sint sancti? num illos ludaeos, qui filii carnis Abrahae et non filii repromissionis excluduntur a semine, quod in Isaac uocatum est, ideo sanctos in terra, quia sancti genere carnali, uita autem sensuque terreni sunt, qui terrena sapiunt et carnali obseruantia in uetustate litterae consenescunt non renascentes in nouam creaturam, quia non receperunt eum, per quem uetera transierunt et facta sunt noua? sic enim forte eos in hoc psalmo sanctos appellat, quo modo et in euangelio iustos, ubi dicit: Non ueni iustos uocare sed peccatores, id est illos iustos. qui in sanctitate generis et littera legis gloriantur, quibus dicitur: Nolite gloriari patrem Abraham, quia potens est deus de lapidibus istis excitare filios Abra- is ham. quorum forma in illo Pharisaeo proponitur, qui iustitias suas tamquam nescienti domino recolens praedicabat in templo non orans, ut exaudiretur, sed exigens quasi debitum meriti pro operibus bonis quidem sed ingratis deo, quia, quod iustitia aedificauerat, superbia destruebat nec id ipsum silentio sed uoce clamabat, ut appareret eum non diuinis auribus loqui, quia et ab hominibus uellet audiri; atque ideo non placuit deo, quia placebat sibi: Quoniam dissipauit dominus ossa hominum sibi placentium. confusi sunt, inquit, quia spreuit illos, qui cor humile et contribulatum non spernit.
Denique et in ipsa euangelii parabola, qua Pharisaei et publicani persona confertur, euidenter ostendit ipse dominus, quid in homine suscipiat, quid repellat, sicut scriptum est, quia deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. ideo protestatur magis iustificatum abisse e templo publicanum de confessione peccatorum suorum quam Pharisaeum de inputatione iustitiarum suarum. merito autem ille laudator sui repudiatus abscessit a facie dei, qui cum ipso nomine peritiam legis praeferret, oblitus fuerat in propheta dicentem dominum: Super quem habitabo nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? ille autem in corde contrito sui accusator accipitur et obtinet ueniam de confessis peccatis propter gratiam humilitatis sancto illo Pharisaeo, quales Iudaei sancti sunt, reportante sarcinam peccatorum de iactantia sanctitatis. ipsius nimirum sunt forma Iudaei illi, de quibus apostolus ait, quod suam iustitiam statuere cupientes, quae ex lege est, iustitiae dei non sunt subiecti, quae est ex fide, quae reputata est Abraham patri nostro ad iustitiam non ex operibus, quia secundum omnipotentiam dei credidit deo, apud quem ille uere iustus est, qui ex fide uiuit nec sanctus in terra est sed in caelo, quia non carne sed spiritu ambulat, cuius conuersatio in caelis est non glorianti in concisione carnis sed in circumcisione cordis, quae non littera sed spiritu agitur inuisibiliter, unde laus eius non est ex & hominibus sed ex deo.
Deinde quod iungit in eodem uersiculo: Mirasfecituoluntates suas inter illos, credo ex eo dicit, quod ipsis primum lucernam legis accendit et praecepta uiuendi dedit. notas, enim inquit, fecit uias suas Moysi et filiis Israhel uoluntates suas. deinde ipsum pietatis suae sacramentum in ipsis operatus est natus in carne ex uirgine deus in gente ipsorum et de carne ipsorum factus ex semine Dauid homo, deinde uirtutes sanitatum, quas in ipsis et coram ipsis perfecit quippe haec non modo creditus sed et blasphematus ab eis, cum dicerent: Hic homo si a deo esset, non curaret sabbatis et: Non eicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum. propter hanc mentem obdurata impietate caecatam multiplicatae sunt infirmitates et tenebrae eorum.
5
Sed quid est, quod ait: Postea accelerauerunt? utrum in paenitentiam sicut illi in actibus apostolorum, qui beati Petri praedicatione compuncti crediderunt in eum, quem crucifixerant, et festinantes tanto expiari peccato ad donum gratiae cucurrerunt? an uero, quia uirtutes animae ex fide et caritate dei roborantur, illis impiis utroque uacuis multiplicatae sunt infirmitates animae ex impietate scelerum mortiferis languoribus occupatae? Christus etenim lumen et uita credentium est et sanitas sub pennis eius. unde non mirum, si et tenebrae et infirmitates eorum multiplicatae sunt in interitum, qui uitam et lucem non receperunt neque sub pennis eius manere uoluerunt, quos, ut ipse flens in euangelio suo protestatur, saepe uoluit congregare sub alas suas, sicut gallina congregat pullos suos, et noluerunt. multiplicatis ergo infirmitatibus quo accelerauerunt? forte in crucem domini conclamandam et inuito Pilato nefariis uocibus extorquendam, ut adimplerent mensuram patrum suorum, ut isti dominum prophetarum occiderent, quorum patres ipsos prophetas interfecerunt, a quibus hic mundi saluator esse uenturus nuntiabatur. postea accelerauerunt; ueloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum et uiam pacis non cognouerunt, id est Christum, qui dicit: Ego sum uia.
In consequenti psalmo illud mihi exponi desidero, quid dicat: De absconditis tuis adimpletus est uenter eorum. saturati sunt porcina uel, sicut in quibusdam psalteriis scriptum audio, saturati sunt filiis et reliquerunt, quae superfuerunt, paruulis suis.
iiursus in alio psalmo admirari soleo filium ad patrem loqui intellegens in psalmo quinquagesimo octauo, ubi de Iudaeis inimicis, de quibus supra dixerat: Ecce ipsi loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum, paulo infra dicit: Ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legis tuae. disperge illos in uirtute tua et destrue eos, domine. quod in his usque in hodiernum diem uidemus impleri; destructi sunt enim a ueteri sua gloria sine templo et sine sacrificiis ac sine prophetis in omnium gentium dispersione uiuentes. sed quid miramur, quod iam per prophetam tr. pro eis non occidendis rogabat, pro quibus et sub ipso tempore passionis iam ad crucem eum ducentibus precabatur dicens: Pater, dimitte eis; non enim sciunt, quid faciunt? uerum quod adiecit: Ne umquam obliuiscantur legis tuae, tamquam propter hoc necessaria esset etiam sine fide euangelii uita eorum, obscurum mihi fateor. quid enim his ad salutem, quae sola fide quaeritur, prodest in legis memoria et meditatione uersari, nisi forte propter honorem legis ipsius uel generis Abraham, ut etiam in parte terrena carnalis seminis eius, quae uidentur secundum harenam maris computari, legis antiquae littera perseueret, ne forte aliqui legendo legem inluminentur ad fidem Christi, qui et legis et prophetarum finis est et in omnibus eorum libris praefiguratus ac prophetatus elucet? aut quia ex ipsis impiis eorum generatio uentura est electorum, qui de singulis tribubus electi in duodenis milibus signabuntur, quibus ipsa reuelatio beati Iohannis ex uoce angeli praenuntiantis hoc testimonium perhibet, quia comitatui regis aeterni familiarius adhaerebunt penitus inmaculati et humanae coniunctionis expertes? de quibus specialiter ait: Sequentur agnum, quocumque ierit, quia cum mulieribus se non coinquinauerunt; uirgines enim sunt.
In sexagesimo sexto praeter alia illud obscurissimum mih est, quod ait: Uerum tamen deus conquassabit capita inimicorum suorum uerticem capilli perambulantium in delictis suis, quid sit uerticem capilli perambulare in delictis. non enim dixit \'uerticem capitis\' sed \'uerticem capilli\', qui sine sensu est. an repletum peccatis hominem uult ostendere? scriptum est: Omne corin dolore a pedibus usque ad caput. et paulo infra quod ait: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso, a quo ipso? et numquid canes dei possunt dici gentiles. quos ipse in euangelio canes nominat? aut ne forte ipsos canes dei dicat. quales aestimari possunt, si qui in nomine Christiano gentiliter uiuant, quorum pars cum infidelibus ponitur, quia deum, quem uerbis colunt, factis negant?
Haec interim de psalmis; nunc et de apostolo quodcumque proponam. dicit ad Ephesios, quod in alia epistula dixerat de gradibus uel ordinibus dispositionum dei operante spiritu sancto diuisiones gratiarum: Et quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum et reliqua. hoc opto distinguas mihi in hac diuersitate nominum, quae sit cuique nomini officiorum uel gratiarum proprietas, quid proprium sit apostolorum, quid prophetarum, quid euangelistarum, quid pastorum quidue doctorum. in omnibus enim his diuersis nominibus simile et prope unum doctrinae officium uideo fuisse tractatum. hos autem prophetas, quos post apostolos posuit, non puto illos esse, qui ordine temporum ante apostolos fuerunt, sed istos, quibus iam sub apostolis per gratiam donabatur aut interpretatio scripturarum et inspectio mentium aut praedictio temporis secuturi, ut Agabus cernebat, qui et famem instantem praedixit et, quae beatus Paulus in Hierosolymis passurus esset, et uerbo denuntiauit et signo zonae eius ostendit. inter pastores specialiter et doctores quid intersit, dinoscere uolo, quia praepositis ecclesiae utrumque nomen adscribi solet.
10
Item, quod ait ad Timotheum: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omibus hominibus, quaeso exponas mihi, quod discrimen sit in hac diuersitate uerborum, cum omnia mihi, quae gerenda dixit, orationis officio conuenire uideantur.
Item, quod ad Romanos ait, interrogo et rogo, ut edisseras mihi; multum enim caecutire me fateor in hac apostoli sententia de Iudaeis, quod ait: Secundum euangelium quidem inimici propter uos, secundum electionem autem carissimi propter patres. quo modo idem et inimici propter nos, qui credidimus ex gentibus, tamquam non potuerint gentes credere, nisi Iudaei non credidissent? aut ipse unus omnium creator deus, qui omnes homines saluos fieri uult et in agnitionem ueritatis uenire, capax non fuit adquisitionis utriusque, nisi alterum pro altero possideret? deinde carissimi propter patres quo modo aut unde carissimi, si non credant et inimici deo esse persistant? nonne, inquit, qui oderant te, deus, oderam illos et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam illos. certe hoc puto paterna uox loquitur ad filium per prophetam in eodem psalmo, ubi supra de parte credentium dixerat: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, deus, nimis confortati sunt principatus eorum. quid autem illis prodest ad salutem, quae non nisi per fidem et gratiam Christi capitur, si propter patres carissimi deo sint? cui bono diliguntur, quos necesse est propter hoc damnari, quod propter suam infidelitatem a prophetarum et patriarcharum parentum fide discrepantes inimici sunt euangelio Christi? si ergo carissimi deo, quo modo peribunt? et si non credunt, quo modo non peribunt? si propter patres sine suo merito diliguntur, quo modo et propter patres non saluabuntur? sed etsi fuerint Noe, Danihel et Iob in medio eorum, filios impios non saluabunt, soli salui erunt.
Adhuc aliud obscurius mihi erue de profundo et in uadum profer. in epistula Colossensium omnino colligere non possum, quod ait: Nemo uos seducat uolens in humilitate et religione angelorum, quae non uidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae et non tenens caput. de quibus angelis dicit? si de inimicis et malis, quae illorum religio aut quae humilitas et qui sit magister seductionis huius, qui per obtentum nescio cuius angelicae religionis quasi uisa et comperta doceat, quae non uidit? sine dubio haeretici, qui doctrinas daemoniorum et sequuntur et promunt, conceptis ab eorum spiritu adinuentionibus, quae non uiderunt phantasmata, quasi uisa fingentes et pestiferis disputationibus in corda male credula seminantes hi sunt, qui non tenent caput, id est Christum fontem ueritatis, cuius doctrinae quicquid aduersatur, insanum est, et hi caeci duces caecorum, de quibus dici puto: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae et foderunt sibi lacus contritos, qui non tenent aquam.
Deinde in subsequenti capite adiecit: Ne tetigeritis neque gustaueritis neque contrectaueritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. quae sunt ista, quibus et rationem sapientiae inesse testatur magister ueritatis et tamen ipsam ueritatem religionis inesse abnegat? ne forte de talibus loquitur, de quibus ad Timotheum dicit: Habentes autem speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes? rogo ergo specialiter haec capitula duo de Colossensium epistula per singula mihi uerba dissoluas, quia laudabilibus execranda permiscuit. quid enim tam laudabile quam ratio sapientiae et quid tam execrabile quam superstitio erroris? humilitas quoque et deo placita et maxime in uera religione laudabilis cum ratione sapientiae ipsis datur, de quorum doctrinis et actibus dicitur nobis: Ne tetigeritis neque gustaueritis, quae sunt in interitum, quia non sunt ex deo et omne, quod non est ex fide, peccatum est. deus autem dissipauit consilia sapientium, qui deo stulti sunt per prudentiam carnis, quae non potest legi dei esse subiecta; scit enim cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. qualem humilitatem qualemque rationem sapientiae superstitioni hominum doctrinis uenienti inesse dicat, requiro. et quod ait: Ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis, prorsus haec parum intellego, quia in eadem sententia magna mihi uidetur esse discretio; arbitror enim eum de abstinentia qualibet ficta uel inutili, qualis solet ab haereticis affectari, hoc dicere \'ad non parcendum corpori\', quod autem adiecit \'non in honore aliquo\', quia sancti operis speciem non in fide ueritatis exercentes nullius gloriae honore uel fructu agunt, quod in magna erroris peruersi reprehensione conficiunt transfigurantes se in ministros iustitiae. sed quod adiecit \'ad saturitatem carnis\', contrarium mihi uidetur illi, quod dicit \'ad non parcendum corpori\'; uidetur enim mihi ille non parcere corpori, qui carnem ieiuniis domat, sicut apostolus dicit: Liuidum facio corpus meum et in seruitutem redigo, a quo opere saturitas carnis aliena est, nisi forte et ipsam saturandae carnis curam, quae maxime obseruantiam religionis praetendentibus probrosa est, non parcere corpori dixit secundum illud honestatis praeceptum, quod alibi dicit, ut unusquisque suum uas honorifice possidere nouerit, ut hostiam uiuam et placentem deo suum corpus exhibeat non in saturitatem carnis, quia distentio corporis animae sobrietatem necat et inimica est castitati.
Restat, ut aliquid et de euangelicis locis suggeram beatitudini tuae, non quidem quanta legenti per otium occurrere solent — nec enim nunc uacabat dispersa per libros quaerere aut in reminiscendis memoriam uentilare —, sed uel pauca, quae ad horam dictationis huius in mentem ueniunt, sciscitabor. de resurrectionis forma non grandem sed plenam fidei instructione epistulam, qua secundae consultationi meae, dum Carthagini exhiemarem, rescripseras, si habes relatam in schedis, rogo, ut mittas aut certe retexas eam mihi, quod tibi facile est. nam etsi scriptura non extat, quia forte breuis epistula ut tumultuaria tibi inter libros tuos haberi spreta sit, renoua eam mihi eodem sensu promptam de thesauro cordis tui et mitte ad me inter alia responsa, quae reddes mihi, ut spero, praestante mihi ac tibi commeatum dierum Christo, ut ea, quo labor tuus in me fructificet, accipiam, secundum haec capitula scripturarum, de quibus te, qui uides quasi per deum, interrogaui, ut audiam, quid in te uel ex te mihi loquatur deus.
15
Hoc autem rogo lucere mihi facias, quo modo uel qua ratione dominus post resurrectionem uel mulieribus, quae primae ad sepulcrum uenerunt, uel postea illis duobus in uia, deinde discipulis suis et non agnitus sit et agnitus; in eodem enim corpore resurrexit, in quo et passus est. et quo modo non eadem erat eiusdem corporis forma, quae fuerat, aut, si eadem erat, quo modo non agnoscebatur ab his, qui eam nouerant? illud uero sacramenti esse credo, quod, qui in uia ambulantibus non fuerat agnitus, in fractione panis reuelatus est. id 5 ipsum tamen tuo sensu uolo tenere, non meo.
Et quod ad Mariam ait: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem, si comminus stantem non sinebatur adtingere, quo modo eum tangeret, cum ascendisset ad patrem, nisi forte fidei profectu et mentis ascensu, qua deus homini fit longinquus aut proximus? et illa dubitauerat de Christo, quem hortulanum putauerat; ideo fortassis audire meruit: Noli me tangere; indigna enim iudicabatur, ut tangeret manu Christum, quem necdum fide adprehenderat nec intellexerat deum, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab angelis audierat: Quid quaeritis uiuentem cum mortuis? noli ergo me tangere, quia tibi nondum ascendi ad patrem, cui adhuc tantum homo uideor; postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis.\'
20 De illis etiam beatissimi Symeonis uerbis quid sentias, edissere mihi, ut sequar sensum tuum, quibus, cum ad uidendum ex oraculo dei Christum agente spiritu uenisset in templum et acceptum sinu benedixisset infantem dominum. ait ad Mariam: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum, cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. numquid de passione Mariae, quae nusquam scripta est, hoc prophetasse credendus est? an uero de materno & eius affectu, quo postea in tempore passionis adsistens cruci, qua hoc erat fixum, quod ipsa pepererat, maternorum uiscerum dolore confixa est et animam illius illa, quae eius secundum carnem filium ipsa spectante confoderat, crucis rumphea penetrabat? uideo enim et in psalmis de Ioseph ita dictum: Humiliauerunt in compedibus pedes eius; ferrum pertransiit animam eius, sicut euangelio dixit Symeon: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. non ait (carnem) sed \'animam\', in qua pietatis affectio continetur et doloris aculeus quasi gladius operatur, cum aut aliqua carnis suae iniuria afficitur, ut Ioseph, qui non mortis sed iniuriarum pertulit passiones in seruum uenditus et in reum uinculatus et carceri datus, aut cum affectionis internae tristitia uel dolore cruciatur, ut in Maria, quam utique ad crucem domini, in quo tunc sui tantum corporis filium cogitabat, materna mens duxerat, ut, cum eum uidisset mortuum, humana infirmitate lugeret sepeliendumque colligeret nihil sibi de ipsius resurrectione praesumens, qua subsecuturae admirationis fidem in oculis posita passionis poena caecabat, quamuis eandem adstantem cruci suae dominus non morientis infirmitate trepidans consolatus sit, sed ipsam, qua obibat uolens, in potestatem habens mortem plena uirtute uiuentis et constantia resurrecturi de cruce admonet dicens de apostolo beato Iohanne: Mulier, ecce filius tuus itemque illi ibidem consistenti: Ecce mater tua. iam scilicet ab humana fragilitate, qua erat natus ex femina, per crucis mortem demigrans in aeternitatem dei, ut esset in gloria dei patris, delegat homini iura pietatis humanae et ex discipulis suis adulescentior adulescentiorem elegit, ut conuenienter adsignet uirgini apostolo uirginem matrem duo pariter in eadem sententia docens, formam pietatis relinquens nobis, cum est de matre sollicitus, ut, quam relinquebat corpore, non relinqueret cura sed nec corpore relicturus, quia, quem uidebat morientem, mox erat uisura rediuiuum, et illud, quod ad fidem omnium pertineret, salutiferum pietatis suae sacramentum arcana diuini ratione consilii sub hac uoce designans, ut et alii matrem delegaret pro matre habendam et uice sua consolandam atque illi uicissim nouum filium uice corporis sui traderet, immo, ut ita dixerim, gigneret, quo ostenderet eam praeter se, qui ex ea uirgine natus esset, nec habuisse filium nec habere, quia nec saluator tantopere curam de solatio eius habuisset, si illi unicus non fuisset.
Sed redeamus ad uerba Symeonis, in quorum clausula intellectum meum caligare fateor: Et tuam, inquit, animam pertransibit framea uel gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. secundum litteram hoc mihi penitus obscurum est, quia nec Mariam beatissimam usquam legimus occisam, ut de corporali gladio sanctus ille ei futuram passionem prophetasse uideatur. sed quod subiecit: ut reuelentur multorum cordium cogitationes -.scrutans, enim inquit, corda et renes deus —, et de futuro iudicio apostolus ait, quia tunc manifestabit deus operta cordium et occulta tenebrarum. itidemque apostolus spiritaliter exprimens arma caelestia, quibus in interiori nostro debeamus armari, gladium spiritus dicit uerbum dei, de quo ad Hebraeos ait: Uiuus est sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens, inquit, usque ad diuisionem animae ac spiritus et reliqua, quae nosti. quid ergo mirum, si istius uerbi ignita uis et ancipitis gladii penetrabilior acies et sancti Ioseph olim et postea beatae Mariae » animam pertransiuit? nam neque in illius neque in huius corpore ferrum transisse cognouimus. atque ut magis pateat ibi prophetam ferrum pro uerbi gladio posuisse, statim subsequente uersiculo ait: Sermo domini igniuit illum. 6 sermo enim dei et ignis et gladius est uerbo ipso deo utrumque dicente de se: Ignem, enim inquit, ueni mittere in terram et quid uolo, nisi iam accendatur? item alibi dicit: Non ueni pacem mittere sed gladium. uides eum unam uim doctrinae suae diuerso ignis et gladii nomine designasse. aut quo modo Mariae inlata per gladium passio uel tribulatio praestaret? itaque hoc scire cupio: quid ad Mariam pertineret, ut reuelarentur multorum cordium cogitationes, aut ubi apparuit, quia ex eo, quod animam eius siue carnalis in ferro siue spiritalis gladius in uerbo dei pertransiuit, exinde multorum cordium cogitationes reuelatae sint? expone ergo hanc maxime de uerbis Symeonis clausulam mihi, quia lucere non dubito sanctae animae tuae, quae de interioris oculi puritate meruit inluminationem spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit etiam alta dei. deus misereatur mei per orationes tuas et inluminet uultum suum super me per lucernam uerbi tui, sancte domine, beatissime frater in domino Christo unanime, magister meus in fide ueritatis et susceptor meus in uisceribus caritatis Christi.