1
Uir inlustris Uolusianus beatitudinis tuae mihi litteras legit, immo me quidem cogente pluribus legit, quae, licet omnia, quae a te dicuntur, uere miranda sint, usque quaque miratus sum. sermonis enim diuini gratia humiliter tumens facile, ut placeret, emeruit. hinc enim plurimum placuit, quod hominis gressus aliquanto titubantes boni propositi exhortatione statuere et firmare contendis. est enim nobis cum eodem cotidiana pro uiribus nostris et pro ingenii paupertate disputatio, sanctae si quidem matris eius precatione compulsus cura mihi est eum frequentius salutandi, licet uicem in hac parte reddere etiam ipse dignatur. accepta autem uenerabilitatis tuae epistula homo, qui a uerae fidei stabilitate multorum, quorum in hac urbe copia est, persuasione reuocatur, ita motus est, ut, si, quantum ipse confirmat, litterarum prolixitatem minime formidasset, omne beatitudini tuae, quod habere potest, insinuasset ambiguum. sed tamen satis, sicut etiam ipse probare dignaberis, culto accuratoque sermone et Romanae eloquentiae nitore perspicuo aliqua sibi exolui impendio postulauit. quae quidem quaestio usque quaque detrita est et eorum super hac parte satis nota calliditas, qui dispensationem dominicae incarnationis infamant. sed tamen etiam ego in hac parte, quia plurimis, quicquid rescripseris, profuturum esse confido, precator accesserim, ut ad ea uigilantius respondere digneris, in quibus nihil amplius dominum, quam alii homines facere potuerunt, fecisse mentiuntur, Apollonium si quidem suum nobis et Apuleium aliosque magicae artis homines in medium proferunt,, quorum maiora contendunt extitisse miracula.
Ipse autem uir inlustris superius memoratus multas esse dixit praesentibus aliquantis, quae huic possint iungi non inmerito, quaestiones, sicut ante dixi, si non ab eius partibus epistularis considerata breuitas fuisset. quae tamen licet scribere noluerit, tacere non passus est. dicebat enim, quod, etsi sibi hodie incarnationis dominicae ratio redderetur, reddi uix ad liquidum possit, cur hic deus, qui et ueteris testamenti deus esse firmatur, spretis ueteribus sacrificiis delectatus sit nouis. nihil enim corrigi posse adserebat, nisi quod ante factum non recte probaretur, uel, quod semel recte factum sit, inmutari nullatenus debuisse. recte enim facta dicebat mutari nisi iniuste non posse, maxime quia ista uanitas inconstantiae deum possit arguere, tum deinde quod eius praedicatio atque doctrina rei publicae moribus nulla ex parte conueniat, utpote sicuti a multis dicitur, cuius hoc constat esse praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus et percutienti aliam praebere maxillam et pallium dare tunicam tollere persistenti et cum eo, qui nos angariare uoluerit, ire debere spatio itineris duplicato, quae omnia rei publicae moribus adserit esse contraria. nam quis tolli sibi ab hoste aliquid patiatur uel Romanae prouinciae depraedatori non mala uelit belli iure reponere? et cetera, quae dici ad reliqua posse intellegit uenerabilitas tua. haec ergo omnia ipsi posse iungi aestimat quaestioni in tantum, ut per Christianos principes Christianam religionem maxima ex parte seruantes tanta, etiam si ipse de hac parte taceat, rei publicae mala euenisse manifestum sit.
Unde, sicut beatitudo tua mecum dignatur agnoscere, ad haec omnia, quoniam multorum manibus sine dubio tradetur sanctitatis tuae desiderata responsio, plenus debet et elucubratus solutionis splendor ostendi, maxime quia, cum ista gererentur, eximius Hipponiensis regionis possessor et dominus praesens aderat, qui et sanctitatem tuam sub ironiae adulatione laudaret et sibi, cum de his quaereret, minime satis factum esse contenderet ego uero ad haec omnia promissionis non inmemor sed exactor libros confici deprecor ecclesiae hoc maxime tempore incredibiliter profuturos.