1
Clerici et Circumcelliones uestri noui generis et inauditae crudelitatis persecutione in nos saeuiunt. qui si malum pro malo redderent, etiam sic contra legem facerent Christi; nunc nero consideratis omnibus factis uestris et nostris inuenimur hoc pati, quod scriptum est: Retribuebant mihi mala pro bonis et in alio psalmo: Cum his, qui oderant pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, debellabant me gratis. nam cum sis in tam grandi constitutus aetate, arbitramur te optime nosse, quod pars Donati, quae primo apud Carthaginem pars Maiorini dicebatur, ultro accusauit Caecilianum tunc episcopum ecclesiae Carthaginiensis apud imperatorem illum antiquum Constantinum. sed ne forte aut oblita hoc sit grauitas tua aut te nosse dissimules aut etiam, quod non putamus, forsitan nescias, exemplum relationis tunc Anulini proconsulis, quem pars Maiorini tunc interpellauit, ut ea crimina, quae obiciebat Caeciliano, ad memoratum imperatorem ab eodem proconsule mitterentur, his nostris litteris inseruimus.
2.2
Scripta caelestia maiestatis uestrae accepta atque adorata Caeciliano et his, qui sub eodem agunt quique clerici appellantur, deuotio mea apud acta paruitatis meae insinuare curauit eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentiae maiestatis uestrae liberati esse uideantur, catholicae custodita sanctitate legis debita reuerentia ac diuinis rebus inseruiant. uerum post paucos dies extiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent quique fesciculum in aluta signatum et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae atque impendio postularunt, ut ad sacrum ac uenerabilem comitatum numinis uestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu suo subiectis eorundem actis, quo cuncta maiestas uestra possit dinoscere, paruitas mea dirigere curauit. transmissi libelli duo, unus in aluta suprascriptus ita: \'Libellus ecclesiae catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Maiorini\', item alius sine sigillo cohaerens eidem alutae, datus die XUII Kalendas Maias Carthagine domino nostro Constantino Augusto III.
Post hanc relationem ad se missam iussit imperator uenire partes ad episcopale iudicium in urbe Roma faciendum. ubi quem ad modum causa dicta atque finita sit et Caecilianus innocens iudicatus sit, indicant gesta ecclesiastica. iam utique post pacificum moderamen episcopalis iudicii omnis contentionis et animositatis pertinacia debebat extingui. sed rursus maiores uestri ad imperatorem redierunt. non recte iudicatum neque omnem causam auditam esse conquesti sunt. unde ille alterum episcopale iudicium dedit habendum in Arelatensi Galliae ciuitate, ubi multi uestri uana et diabolica dissensione damnata cum Caeciliano in concordiam redierunt, alii uero pertinacissimi et litigiosissimi ad eundem imperatorem appellauerunt. postea et ipse coactus episcopalem causam inter partes cognitam terminauit et primus contra uestram partem legem constituit, ut loca congregationum uestrarum fisco uindicarentur. quarum omnium rerum documenta si uellemus inserere, nimium longas litteras faceremus. illud tamen nullo modo praetermittendum est, quo modo Felicis Aptungensis, quem fontem omnium malorum in concilio Carthaginiensi ab Secundo Tigisitano primate habito patres uestri fuisse dixerunt, urgentibus apud imperatorem uestris publico iudicio causa discussa atque finita sit. nam memoratus imperator in hac ipsa causa uestros apud se accusatores et assiduos interpellatores litteris suis fuisse testatur, quarum exemplum infra scripsimus.
4.2
Aelianus praedecessor tuus merito, dum uir perfectissimus Uerus, uicarius praefectorum tunc per Africam nostram,. incommoda ualitudine teneretur, eiusdem partibus functus inter cetera etiam id negotium uel inuidiam, quae de Caeciliano episcopo ecclesiae catholicae uidetur esse commota, ad examen suum atque iussionem credidit esse reuocandam. etenim cum iam Superium centurionem et Caecilianum magistratum Aptungitanorum et Saturninum excuratorem et Calibium iuniorem, eiusdem ciuitatis curatorem, atque Solum seruum publicum supra scriptae ciuitatis praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem, adeo ut, cum Caeciliano fuisset obiectum, quod a Felice eidem episcopatus uideretur esse delatus, cui diuinarum scripturarum proditio atque exustio uideretur obiecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. denique cum Maximus Ingentium decurionem Ziquensium ciuitatis epistulam Caeciliani exduumuiri falsasse contenderet, eundem ipsum Ingentium suspensum actis, quae suberant, peruidimus et ideo minime tortum. quod se decurionem Ziquensium ciuitatis esse adseuerauerit. unde uolumus, ut eundem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas. ut illis, qui in praesentiarum agunt atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram adsistentibus apparere et intimare possit frustra eos Caeciliano episcopo inuidiam comparare atque aduersus eum uiolenter insurgere noluisse. ita enim fiet, ut omissis, sicuti oportet, eius modi contentionibus populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita ueneratione deseruiat.
5
Haec cum uideas ita se habere, quid eat quod nobis de imperatorum iussionibus, quae contra uos constituuntur, inuidiam concitatis, cum hoc totum uos potius antea feceritis? si nihil debent in his causis imperatores iubere, si ad imperatores Christianos haec cura pei–tinere non debet, quis urguebat maiores uestros causam Caeciliani ad imperatorem per proconsulem mittere et episcopum, contra quem absentem iam sententias quoquo modo dixeratis, iterum apud imperatorem accusare, quo innocente pronuntiato ordinatori eius Felici alias apud eundem imperatorem calumnias machinari? et nunc quid aliud quam ipsius maioris Constantini iudicium contra uestram partem uiuit, quod maiores uestri elegerunt, quod assiduis interpellationibus extorserunt, quod episcopali iudicio praetulerunt? si displicent imperialia iudicia, qui primitus imperatores ad ea uobis excitanda coegerunt? sic enim modo contra catholicam clamatis in his, quae contra uos ab imperatoribus decernuntur, quem ad modum si uellent aduersus Danihelem clamare, qui liberato illo eisdem leonibus consumendi missi sunt, a quibus eum ipsi primitus consumi uoluerunt; scriptum est enim: Nihil interest inter minas regis et iram leonis. Danihelem calumniosi inimici in lacum leonum mitti coegerunt; uicit innocentia eius illorum malitiam; inlaesus inde leuatus est; ipsi illuc missi perierunt. similiter maiores uestri Caecilianum et eius societatem regiae irae consumendam obiecerunt, cuius innocentia liberata ab eisdem regibus eadem uos patimini, quae illos uestri pati uoluerunt, quoniam scriptum est: Qui parat proximo foueam, ipse incidet in eam.
De nobis ergo quid queramini, non habes et tamen ecclesiae mansuetudo etiam ab his imperatorum iussionibus omnino conquieuerat, nisi uestri clerici et Circumcelliones per suas immanissimas inprobitates furiosasque uiolentias quietem nostram perturbantes atque uastantes haec in uos recoli et moueri coegissent. nam prius quam recentiores leges istae, de quibus modo querimini, uenissent in Africam, insidias in itineribus nostris episcopis tetenderunt, conclericos nostros plagis immanissimis quassauerunt, laicis quoque et plagas grauissimas inflixerunt et intulerunt eorum aedificiis incendia. presbyterum etiam quendam, quia propria et libera uoluntate unitatem nostrae communionis elegit, de domo sua raptum et pro arbitrio immaniter caesum, in gurgite etiam caenoso uolutatum, buda uestitum cum quibusdam dolendum, quibusdam ridendum in pompa sui facinoris ostentassent, abductum inde, quo uoluerunt, uix post dies XII dimiserunt. unde conuentus municipalibus gestis a nostro episcopo Proculianus, cum ab inquirenda causa dissimulassent et iterum continuo conuentus esset, nihil se dicturum amplius gestis expressit. et hodie illi, qui hoc fecerunt, presbyteri uestri sunt adhuc nos insuper territantes et, sicut potuerunt, persequentes.
Nec tamen de his iniuriis et persecutionibus, quas ecclesia catholica in regione nostra tunc pertulit, imperatoribus questus est episcopus noster. sed facto concilio placuit, ut pacifice conueniremini, quo, si fieri posset, haberetis inter uos conlationem et errore sublato fraterna caritas pacis in uinculo laetaretur. et in ipsa conuentione quid Proculianus primo responderit, quod concilium facturi essetis et illic uisuri, quid respondere deberetis, deinde quid postea, cum propter suam promissionem denuo conuentus esset, actis eipresserit recusans pacificam conlationem, ipsa gesta instruant granitatem tuam. deinde cum uestrorum clericorum et Circumcellionum notissima omnibus non cessaret immanitas, dicta causa est cum Crispino iudicatus haereticus nec poena decem librarum auri, quae in haereticos ab imperatoribus fuerat constituta, per mansuetudinem catholicam feriri permissus est et tamen ad imperatores appellandum putauit. cuius appellationi quod ita responsum est, nonne uestrorum praecedens inprobitas et eadem ipsius appellatio extorsit, ut fieret? nec tamen etiam post ipsum rescriptum intercedentibus apud imperatorem nostris episcopis eadem auri condemnatione multatus est. ex consilio autem nostri episcopi legatos ad comitatum miserunt, qui impetrarent, ut non omnes episcopi et clerici partis uestrae ad eandem condemnationem X librarum auri, quae in omnes haereticos constituta est, tenerentur sed hi soli, in quorum locis aliquas a uestris uiolentias ecclesia catholica pateretur. sed sic cum legati Romam uenerunt, iam cicatrices episcopi catholici Bagaitani horrendae ac recentissimae imperatorem commouerant, ut leges tales mitterentur, quales et missae sunt. quibus in Africam uenientibus cum utique non ad malum sed ad bonum coepissetis urgueri. quid facere debebatis nisi et uos mittere ad episcopos nostros, ut, quo modo uos ipsi conuenerant, sic conuenirentur a uobis et potius conlatione ueritas appareret?
Non solum autem non fecistis, sed peiora mala nobis uestri nunc faciunt. non tantum nos fustibus quassant ferroque concidunt, uerum etiam in oculos extinguendos calcem mixto aceto incredibili excogitatione sceleris mittuut. domus nostras insuper compilantes arma sibi ingentia et terribilia fabricarunt, quibus armati per diuersa discurrunt comminantes atque anhelantes caedes, rapinas, incendia, caecitates. quibus rebus compulsi sumus tibi primitus conqueri, ut consideret grauitas tua, quam multi uestrum, immo uos omnes, qui uos pati dicitis persecutionem, sub ipsis quasi terribilibus imperatorum catholicorum legibus in possessionibus uestris et alienis securi sedeatis et nos a uestris tam inaudita mala patiamur. uos dicitis pati persecutionem et nos ab armatis uestris fustibus et ferro concidimur; uos dicitis pati persecutionem et nostrae domus ab armatis uestris compilando uastantur; uos dicitis pati persecutionem et nostri oculi ab armatis uestris calce et aceto extinguntur; insuper, etiam si quas mortes sibi ultro ingerunt, nobis uolunt esse inuidiosas, nobis gloriosas. quod nobis faciunt, sibi non inputant et, quod sibi faciunt, nobis inputant. uiuunt ut latrones, moriuntur ut Circumcelliones, honorantur ut martyres et tamen nec latrones aliquando audiuimus eos, quos depraedati sunt, excaecasse: occisos auferunt luci, non uiuis auferunt lucem.
Xos interim si quando uestros tenemus, cum magna dilectione seruamus inlaesos, loquimur eis et legimus omnia, quibus error ipse conuincitur, qui fratres a fratribus separat; facimus, quod dominus per Esaiam prophetam praecepit dicens: Audite, qui pauetis, uerbum domini; dicite: \'Fratres nostri estis his, qui uos oderunt et qui uos execrantur, ut nomen domini honorificetur et appareat illis in iucunditate, ipsi autem erubescant. ac sic aliquos eorum considerantes euidentiam ueritatis et pulchritudinem pacis non baptismo, quem iam sicut regalem characterem tamquam desertores acceperant, sed fidei, quae illis defuit, et spiritus sancti caritati et Christi corpori sociamus. scriptum est enim: Fide mundans corda eorum itemque scriptum est: Caritas cooperit multitudinem peccatorum. si autem uel nimia duritia uel pudore non ferentes eorum insultationem, cum quibus contra nos tam multa falsa iactabant et tam multa mala excogitabant, uel magis timore, ne, qualia nobis ante faciebant, talia nobiscum iam patiantur, unitati Christi consentire noluerunt, sicut inlaesi retenti sunt, sic a nobis dimittuntur inlaesi. hoc, quantum possumus, monemus etiam laicos nostros, ut eos inlaesos teneant et nobis corripiendos instruendosque perducant. sed aliqui nos audiunt et, si possunt, faciunt; alii cum illis quem ad modum cum latronibus agunt, quia eos re uera tales patiuntur; aliqui ictus eorum suis corporibus imminentes feriendo repellunt, ne ab eis ante feriantur; aliqui adprehensos iudicibus offerunt nec nobis intercedentibus eis parcunt, dum ab eis pati mala immania pertimescunt. in quibus omnibus illi non deponunt facta latronum et honorem sibi exigunt martyrum.
10
Hoc est ergo desiderium nostrum, quod tuae grauitati per has litteras et per fratres, quos misimus., allegamus: primum, si fieri potest, ut cum episcopis nostris pacifice conferatis, ut, in quibus fuerit inuentus, non homines sed error ipse tollatur; ut homines non puniantur, sed corrigantur; ut uos modo conueniatis, quia eorum conuentionem antea contempsistis. quanto melius enim hoc inter uos facitis. ut, quod egeritis, conscriptum et subscriptum imperatori mittatis, quam ut hoc apud terrenas potestates fiat, quae non possunt nisi iam datis contra uos legibus inseruire! uestri enim collegae, qui nauigauerant, apud praefectos dixerunt se audiri uenisse et nominauerunt sanctum patrem nostrum catholicum episcopum Ualentinum, qui tunc in comitatu erat. dicentes cum illo se uelle audiri, quod eis non poterat iudex concedere, qui iam secundum leges, quae contra uos constitutae sunt, iudicabat; nec ille episcopus ita uenerat aut aliquod tale mandatum a suis episcopis acceperat. quanto ergo melius ipse imperator, qui non est eisdem legibus subditus et qui habet in potestate alias leges ferre, cum ei conlatio uestra fuerit recitata, de tota ipsa causa poterit iudicare, quamuis iam olim dicta fuerit terminata! sed ideo uos conferre uolumus, non ut causa iterum finiatur, sed ut eis, qui nesciunt, iam finita monstretur. quod si hoc facere nostri episcopi noluerint, quid inde perditis et non potius adquiritis. quia uoluntas uestra innotescit, ne diffidentia merito reprehendatur? an forte putatis non licere fieri, cum non uos lateat, quod dominus Christus etiam cum diabolo de lege locutus est, quod cum Paulo non solum Iudaei sed etiam de haeresi Stoicorum et Epicureorum philosophi gentium contulerunt? an forte istae leges imperatoris uos non permittunt nostros episcopos conuenire? ecce interim episcopos nostros, qui sunt in regione Hipponiensi, ubi a uestris tanta mala patimur, conuenite. quanto enim licentius et liberius ad nos per uestros uestra scripta quam eorum arma perueniunt!
Postremo per istos ipsos fratres nostros, quos ad uos misimus, talia rescribite. si autem et hoc non uultis, saltem cum uestris, a quibus talia patimur, nos audite. ostendite nobis ueritatem, pro qua uos pati dicitis persecutionem, cum patiamur nos uestrorum tantam crudelitatem. si enim nos esse in errore conuiceritis, forte concedetis nobis, ut non rebaptizemur a uobis, iustum existimantes, ut nobis hoc praestetis, qui baptizati sumus ab eis, quos nullo iudicio damnastis, quod praestitistis eis, quos Felicianus Mustitanus et Praetextatus Assuritanus per tam longum tempus baptizauerant, quando eos per iudicum iussa de basilicis pellere conabamini, quia Maximiano communicabant, cum quo a uobis in concilio Bagaitano expresse nominatimque damnati sunt. quae omnia gestis iudicialibus et municipalibus demonstramus, ubi et ipsum concilium uestrum allegastis, dum uultis iudicibus ostendere, quod schismaticos uestros de basilicis pelleretis. et tamen, qui ab ipso semine Abrahae, in quo omnes gentes benedicuntur, schisma fecistis, de basilicis pelli non uultis non per iudices, sicut schismaticis uestris uos fecistis, sed per ipsos reges terrae, qui completa prophetia Christum adorant, apud quos Caecilianum accusantes uicti recessistis.
Si autem nec audire nec docere nos uultis, uenite aut mittite nobiscum in regionem Hipponiensium, qui uideant armatum exercitum uestrum, quamuis nullus miles numero armorum suorum calcem et acetum addidit ad oculos barbarorum. si neque hoc uultis, saltem scribite ad illos, ut iam ista non faciant, ut iam se a caedibus nostris, a rapinis, ab excaecatione compescant. nolumus dicere: \'Damnate illos\'; uos enim uideritis, quo modo uos non inquinent, quos modo ostendimus in uestra communione latrones, et nos inquinent. quos numquam potuistis ostendere traditores. ex his omnibus eligite, quod uolueritis. si autem querelas nostras contempseritis, nos minime paenitebit ordine pacifico agere uoluisse. aderit dominus ecclesiae suae, ut uos potius humilitatem nostram contempsisse paeniteat.