1
Cum de te mihi essent nuntiata non bona, et rogaui deum et, donec bona mihi nuntientur, adhuc rogo, ut litteras meas nec aspernanter sumas et salubriter legas. si hanc exaudit pro te orationem meam, etiam de te gratiarum actionem donat ut offeram. quod si impetro. procul dubio non contra dicis huic ipsi principio epistulae meae. hoc enim pro te oro, ut sis rectae fidei. si hoc ergo pro caris nostris non tibi displicet ut oremus, si hanc orationem recognoscis esse Christianam. si et tu pro caris tuis talia uel orare te recolis uel orare te debere cognoscis. quo modo dicis, quod te audio dicere, ut recte credamus in deum et euangelio consentiamus, non esse donum dei, sed hoc nobis esse a nobis, id est ex propria uoluntate, quam nobis in nostro corde non operatus est ipse? et ad hoc cum audieris: (Quid est ergo, quod ait apostolus: Deus in nobis operatur et uelle?\'respondes per legem suam. per scripturas suas deum operari. ut uelimus, quas uel legimus uel audimus: sed eis consentire uel non consentire ita nostrum est. ut, si uelimus, fiat, si autem nolimus. nihil in nobis operationem dei ualere faciamus. operatur quippe ille, dicis, quantum in ipso est. ut uelimus, dum nobis nota fiunt eius eloquia; sed si eis adquiescere nolumus, nos, ut operatio eius nihil in nobis prosit, efficimus. quae si dicis, profecto nostris orationibus contra dicis.
Dic ergo apertissime nos pro his, quibus euangelium praedicamus, non debere orare, ut credant, sed eis tantum modo praedicare. exerce contra orationes ecclesiae disputationes tuas et, quando audis sacerdotem dei ad altare dei exhortantem populum dei orare pro incredulis, ut eos deus conuertat ad fidem, et pro catechumenis, ut eis desiderium regenerationis inspiret, et pro fidelibus, ut in eo, quod esse coeperunt, eius munere perseuerent, subsanna pias uoces et dic te non facere, quod hortatur, id est deum pro infidelibus, ut eos fideles faciat, non rogare eo, quod non sint ista diuinae miserationis beneficia sed humanae officia uoluntatis, et homo in Carthaginensi eruditus ecclesia etiam beatissimi Cypriani librum de dominica oratione condemna, quam doctor ille cum exponeret, ea petenda esse ostendit a deo patre, quae tu dicis esse homini ab homine, hoc est a se ipso.
Quod si de precibus ecclesiae et de martyre Cypriano parum putas esse quod dixi, aude maiora, reprehende apostolum Paulum, quoniam dixit: Oramus ad deum, ne quid faciatis mali. neque enim dicturus es nihil mali eum facere, qui non credit in Christum aut qui fidem deserit Christi. ac per hoc, qui dicit: Ne quid faciatis mali, nec ista uult fieri satisque illi non est praecipere, sed confitetur se deum rogare, ne fiant, sciens hominis uoluntatem ab ipso corrigi ac dirigi, ut ista non faciat. a domino enim gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet. non dixit: \'Et uiam eius discet\' aut \'tenebit aut \'ambulabit\' aut aliquid huius modi, quod posses dicere a domino quidem dari sed homini iam uolenti. ut scilicet beneficium dei, quo gressus hominis dirigit, ut eius uiam discat, teneat, gradiatur, sua homo uoluntate praecedat et hoc dei donum praecedente sua uoluntate mereatur. sed ideo dixit: A domino gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet, ut intellegeremus ipsam uoluntatem bonam. qua incipimus uelle credere — quoniam dei uia quid est nisi fides recta? —. illius esse donum, qui gressus nostros propterea dirigit primitus, ut uelimus. non enim ait scriptura: \'A domino gressus hominis diriguntur, quia uiam eius uoluit\', sed: Diriguntur, inquit, et uolet. non igitur, quia uoluit, diriguntur, sed. quia diriguntur, uolet.
Hic tu rursus fortasse dicturus es hoc fieri a domino, dum doctrina eius legitur uel auditur, si homo ueritati, quam legit uel audit, sua consentiat uoluntate. \'si enim lateret eum\ inquis, \'doctrina dei. non dirigerentur gressus eius, quibus directis uellet uiam dei\ ac per hoc sic tantum putas a domino gressus hominis dirigi ad eligendam uiam dei. quia sine doctrina dei non ei potest innotescere ueritas, cui propria uoluntate consentiat. \'cui si consentit\'. inquis, \'quod in eius libero arbitrio constitutum est, recte utique dicuntur ab illo dirigi gressus eius, ut uiam eius uelit, cuius doctrinam suasione praecedente subsequente consensione sectatur, quod libertate naturali, si uult, facit, si non uult, non facit pro eo, quod fecerit, praemium uel supplicium recepturus . haec est illa Pelagianorum male diffamata meritoque reprobata et ab ipso etiam Pelagio timente damnari in orientalium episcoporum iudicio damnata sententia, qua dicunt gratiam dei non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina. et usque adeo, frater. erimus graues corde, ut de gratia dei, immo aduersus gratiam dei eam Pelagianam sententiam teneamus, quam pectore quidem ficto sed tamen catholicos iudices timens Pelagius ipse damnauit!
5
Et quo modo, inquies, respondebitur? quo modo censes facilius et apertius, quam ut illud. quod de orando deo superius egimus, sic amplectamur, ut hoc menti nostrae nulla subtrahat obliuionis inreptio. nulla calliditas argumentationis extorqueat? si enim, quod scriptum est: A domino gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet et: Praeparatur uoluntas a domino et: Deus est enim, qui operatur in uobis et uelle, et multa huius modi, quibus commendatur uera dei gratia, hoc est quae non secundum merita nostra datur, sed dat merita ipsa, cum datur, quia praeuenit hominis uoluntatem bonam nec eam cuiusquam inuenit in corde, sed facit, – si ergo ita praepararet atque ita operaretur deus hominis uoluntatem, ut tantum modo legem suam atque doctrinam libero eius adhiberet arbitrio nec uocatione illa alta atque secreta sic eius ageret sensum, ut eidem legi atque doctrinae accommodaret adsensum, procul dubio eam legere uel intellegere legendo uel etiam exponere ac praedicare sufficeret nec opus esset orare. ut deus ad fidem suam infidelium corda conuerteret et conuersis proficientem perseuerantiam eiusdem suae gratiae largitate donaret. si ergo haec a domino poscenda esse non rennuis, quid restat, frater Uitalis, nisi ut ab illo ea donari fatearis, a quo poscenda esse consentis? si autem negas ab illo nos poscere ista debere. eidem doctrinae ipsius contra dicis, quia et hoc in ea didicimus, ut ab illo ista poscamus.
Orationem dominicam nosti nec te dubito deo dicere: Pater noster. qui es in caelis, et cetera. lege expositorem eius beatissimum Cyprianum et, quem ad modum exposuerit, quod ibi dicitur: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra, diligenter adtende et oboedienter intellege; profecto docebit te orare pro infidelibus inimicis ecclesiae secundum praeceptum domini dicentis: Orate pro inimicis uestris et hoc orare, ut fiat uoluntas dei sicut in eis, qui iam fideles sunt et portant imaginem caelestis hominis et propterea caeli nomine digni sunt, ita et in eis, qui per infidelitatem non nisi imaginem terreni hominis portant et ob hoc terra merito nuncupantur. nempe isti, pro quibus inimicis dominus nos iussit orare et gloriosissimus martyr sic exposuit, quod in oratione dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra, ut ipsis etiam poscamus fidem, quam fideles habent, — nempe ergo isti Christianae pietatis inimici legem dei atque doctrinam, qua Christi praedicatur fides, uel omnino audire nolunt uel ad hoc audiunt siue etiam legunt, ut inrideant et detestentur et, quanta possunt contradictione, blasphement. inaniter igitur et perfunctorie potius quam ueraciter pro eis. ut doctrinae, cui aduersantur, credendo consentiant, deo fundimus preces, si ad eius non pertinet gratiam conuertere ad fidem suam ipsi fidei contrarias hominum uoluntates: inaniter etiam et perfunctorie potius quam ueraciter magnas cum exultatione agimus deo gratias, quando aliqui eorum credunt, si hoc in eis ipse non facit.
Non fallamus homines; nam deum fallere non ualemus. prorsus non oramus deum. sed orare nos fingimus, si nos ipsos non illum credimus facere, quod oramus; prorsus non deo gratias agimus, sed nos agere fingimus, si, unde illi gratias agimus, ipsum facere non putamus. labia dolosa si in hominum quibuscumque sermonibus sunt, saltem in orationibus non sint. absit, ut, quod facere deum rogamus oribus et uocibus nostris. eum facere negemus cordibus nostris et. quod est granius. ad alios etiam decipiendos hoc non taceamus disputationibus nostris et, dum uolumus apud homines defendere liberum arbitrium, apud deum perdamus orationis auxilium et gratiarum actionem non habeamus ueram, dum ueram non agnoscimus gratiam.
Si uere nolumus defendere liberum arbitrium, non oppugnemus, unde fit liberum. nam qui oppugnat gratiam, qua nostrum ad declinandum a malo et faciendum bonum liberatur arbitrium. ipse arbitrium suum adhuc uult esse captiuum. responde, obsecro; quo modo dicit apostolus: Gratiasagentes patri idoneos facienti nos in parte sortis sanctorum in lumine. qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae, si non ipse arbitrium nostrum sed ipsum arbitrium se liberat? mendaciter ergo agimus gratias patri, tamquam ipse faciat, quod ipse non facit. et errauit. qui dixit, quod ipse nos faciat idoneos in parte sortis sanctorum in lumine, quia ipse nos eruit de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae. responde; quo modo ad declinandum a malo et faciendum bonum liberum habebamus arbitrium, quando erat sub potestate tenebrarum? unde nos si. quem ad modum dicit apostolus, deus eruit, ipse illud utique liberum fecit. quod tam magnum nostrum bonum si per suae doctrinae praedicationem tantum modo facit, quid de his dicemus, quos de ipsa tenebrarum potestate nondum eruit? praedicanda tantum illis est doctrina diuina. an etiam orandum pro eis, ut de tenebrarum potestate diuinitus eruantur? si tantum modo praedicandum esse dicis, iussioni domini et orationibus ecclesiae contra dicis; si autem pro eis fateris orandum. id utique orandum fateris, ut eidem doctrinae arbitrio liberato a tenebrarum potestate consentiant. ita fit, ut neque fideles fiant nisi libero arbitrio et tamen illius gratia fideles fiant, qui eorum a potestate tenebrarum liberauit arbitrium. sic et dei gratia non negatur, sed sine ullis humanis praecedentibus meritis uera monstratur, et liberum ita defenditur, ut humilitate solidetur. non elatione praecipitetur, arbitrium et, qui gloriatur, non in homine uel quolibet alio uel se ipso sed in domino glorietur.
Potestas enim tenebrarum quid est nisi potestas diaboli et angelorum eius. qui cum fuissent angeli lucis, in neritate per liberum arbitrium non stantes sed inde cadentes facti sunt tenebrae? non te ista doceo, sed, quae nosti, ut recorderis, admoneo. huic igitur potestati tenebrarum per illius ruinam, cui primo homini ab ea potestate praeuaricatio persuasa est et in quo omnes cecidimus, subiectum est genus humanum. propter quod de hac potestate tenebrarum eruuntur et paruuli, cum regenerantur in Christo. neque hoc apparet in eorum arbitrio liberato, nisi cum ad annos peruenerint ratione utentis aetatis habentes consentientem doctrinae salutari, in qua nutriti sunt, uoluntatem et in ea finientes istam uitam, si electi sunt in Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate praedestinati in adoptionem filiorum.
10
Haec autem potestas tenebrarum, id est diabolus, qui dicitur etiam princeps potestatis aeris, operatur in filiis diffidentiae, princeps iste rector tenebrarum, id est diabolus diffidentiae filiorum regens eos ad arbitrium suum, quod nec ipse habet liberum ad benefaciendum sed ad maximam maliuolentiam poena sui sceleris obduratum. unde nemo sanae fidei credit aut dicit hos apostatas angelos ad pristinam pietatem correcta aliquando uoluntate conuerti. quid ergo operatur haec potestas in filiis diffidentiae nisi opera sua mala et in primis maximeque ipsam diffidentiam et infidelitatem, qua sunt inimici fidei, per quam scit eos posse mundari, posse sanari, posse perfectissime liberos, quod eis uehementer inuidet, in aeternitate regnare? itaque aliquos eorum, per quos amplius decipere affectat, sinit habere nonnulla uelut opera bona, in quibus laudantur per quasque gentes praecipueque in gente Romana, qui praeclare glorioseque uixerunt. sed quoniam, sicut ueracissima scriptura dicit, omne, quod non est ex fide. peccatum est et sine fide inpossibile est utique placere deo, non hominibus, nihil sic agit hic princeps, quam ut non credatur in deum nec ad mediatorem, a quo soluuntur opera eius, credendo ueniatur.
Sed ipse mediator intrat in domum fortis. id est in hoc saeculum mortalium sub potestate diaboli, quantum ad ipsum pertinet, constitutum; de ipso quippe scriptum est. quod potestatem habeat mortis. intrat in domum fortis. id est in suo dominatu habentis genus humanum et prius alligat eum, id est eius cohercet et cohibet potestatem potestatis suae fortioribus uinculis et sic eripit uasa eius, quaecumque praedestinauit eripere, arbitrium eorum ab eius liberans potestate, ut illo non impediente credant in istum libera uoluntate. proinde hoc opus est gratiae non naturae. opus est, inquam, gratiae, quam nobis adtulit secundus Adam, non naturae. quam totam perdidit in semet ipso primus Adam. opus est gratiae tollentis peccatum et uiuificantis mortuum peccatorem, non opus legis ostendentis peccatum nec a peccato uiuficantis; nam ille magnus gratiae praedicator: Peccatum, inquit, non cognoui nisi per legem et: Si data esset, inquit, lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. opus est hoc gratiae. quam qui accipiunt, doctrinae salutari scripturarum sanctarum, etsi fuerunt inimici, fiunt amici, non opus eiusdem doctrinae, quam qui audiunt et legunt sine gratia dei. peiores eius efficiuntur inimici.
Non est igitur gratia dei in natura liberi arbitrii et m lege atque doctrina, sicut Pelagiana peruersitas desipit, sed ad singulos actus datur illius uoluntate. de quo scriptum est: Pluuiam uoluntariam segregans deus hereditati suae, quia et liberum arbitrium ad diligendum deum primi peccati granditate perdidimus et lex dei atque doctrina quamuis sancta et iusta et bona tamen occidit, si non uiuificet spiritus, per quem fit, non ut audiendo sed ut oboediendo neque ut lectione sed ut dilectione teneatur. quapropter, ut in deum credamus et pie uiuamus. non uolentis neque currentis i sed miserentis est dei, non quia uelle non debemus et currere. sed quia ipse in nobis et uelle operatur et currere. unde et ipse dominus Iesus credentes a non credentibus, id est ab irae uasis uasa misericordiae discernens: Nemo, inquit, uenit ad me. nisi fuerit ei datum a patre meo: et utique, ut hoc diceret, in eius doctrina fuerant scandalizati discipuli eius. qui eum postea non sunt secuti. non ergo gratiam dicamus esse doctrinam, sed agnoscamus gratiam, quae facit prodesse doctrinam, quae gratia si desit, uidemus etiam obesse doctrinam.
Propterea deus, ut omnia futura opera sua in praedestinatione praesciuerit, sic illa disposuit. ut quosdam non credentes ad fidem suam orationes credentium pro eis exaudiendo conuertat, unde refutentur et, si ille est eis propitius, corrigantur, qui putant gratiam dei esse naturam liberi arbitrii, cum qua nascimur, aut gratiam dei esse doctrinam quamuis utilem, quae per linguas et litteras praedicatur. non enim hoc oramus pro infidelibus, ut fiat eorum natura, id est ut homines sint aut ut doctrina eis praedicetur, quam malo suo audiunt, si non credunt — et plerumque pro eis oramus, qui. cum legant uel audiant, nolunt credere —, sed oramus, ut uoluntas corrigatur. doctrinae consentiatur, natura sanetur.
Iam uero, ut perseuerent in eo, quod esse coeperunt. etiam pro se ipsis orant fideles. utile est quippe omnibus uel paene omnibus propter humilitatem saluberrimam, ut, quales futuri sint, scire non possint. ad hoc dicitur: Qui uidetur stare, uideat ne cadat. propter huius timoris utilitatem, ne regenerati et pie uiuere incipientes tamquam securi alta sapiamus, quidam non perseueraturi perseueraturis dei permissione uel prouisione ac dispositione miscentur, quibus cadentibus territi cum timore et tremore gradiamur uiam iustam. donec ex hac uita. quae temptatio est super terram, transeamus ad aliam, ubi iam non sit elatio comprimenda nec contra eius suggestiones temptationesque luctandum…….\'ł
15
Sed de hac re, id est cur quidam non permansun m nae et sanctitate Christiana tamen accipiant ad tempus hanc gratiam et dimittantur hic uiuere, donec cadant. cum possint rapi de hac uita, ne malitia mutet intellectum eorum, quod de sancto inmatura aetate defuncto scriptum est in libro sapientiae, quaerat quisque, ut potuerit. et. si inuenerit praeter hanc, quae a me reddita est, aliam probabilem rationem a rectae fidei regula non recedens, teneat eam et ego cum illo, si me non latuerit. uerum tamen, in quod peruenimus, in eo ambulemus, donec nobis deus reuelet, si quid aliter sapimus, sicut apostolicis litteris admonemur. peruenimus autem in ea, quae ad fidem ueram et catholicam pertinere firmissime scimus, in quibus ita nobis ambulandum est adiuuante illo atque miserante, cui dicimus: Deduc me, domine. in uia tua et ambulabo in ueritate tua, ut ab eis nullo modo deuiemus.
16.1
Quoniam ergo propitio Christo Christiani catholici sumus: Scimus nondum natos nihil egisse in uita propria boni seu mali nec secundum merita prioris alicuius uitae, quam nullam propriam singuli habere potuerunt, in huius uitae uenire miserias, sed tamen secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima natiuitate contrahere nec liberari a supplicio mortis aeternae, quod trahit ex uno in omnes transiens iusta damnatio, nisi per gratiam renascantur in Christo.
16.2
Scimus gratiam dei nec paruulis nec maioribus secundum merita nostra dari.
16.3
Scimus maioribus ad singulos actus dari.
16.4
Scimus non omnibus hominibus dari et, quibus datur, non solum secundum merita operum non dari sed nec secundum merita uoluntatis eorum, quibus datur, quod maxime apparet in paruulis.
16.5
Scimus eis, quibus datur, misericordia dei gratuita dari.
16.6
Scimus eis. quibus non datur, iusto indicio dei non dari.
16.7
Scimus. quod omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea, quae per corpus gessit, non secundum ea, quae, si diutius uiueret, gesturus fuit, siue bonum siue malum.
16.8
Scimus etiam paruulos secundum ea, quae per corpus gesserunt, recepturos uel bonum uel malum. gesserunt autem non per se ipsos sed per eos, quibus pro illis respondentibus ot renuntiare diabolo dicuntur et credere in deum. unde et in numero fidelium computantur pertinentes ad sententiam domini dicentis: Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit. propter quod et illis, qui hoc sacramentum non accipiunt, contingit, quod sequitur: Qui autem non crediderit, condemnabitur. unde et ipsi, sicut dixi, si in ilia parua aetate moriuntur, utique secundum ea, quae per corpus gesserunt, id est tempore, quo in corpore fnerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt uel non crediderunt, quando baptizati uel non baptizati sunt, quando carnem Christi manducarunt uel non manducarunt, quando sanguinem biberunt uel non biberunt, secundum haec ergo, quae per corpus gesserunt, non secundum ea, quae, si diu hic uiuerent. gesturi fuerant, iudicantor.
16.9
Scimus felices esse mortuos, qui in domino moriuntur, nec ad eos pertinere, quicquid acturi fuerant, si tempore diuturniore uixissent.
16.10
Scimus eos, qui corde proprio credunt in dominum, sua id facere uoluntate ac libero arbitrio.
16.11
Scimus pro eis, qui nolunt credere, nos, qui iam credimus, recta fide agere, cum deum oramus, ut nelint.
16.12
Scimus pro eis, qui ex illis crediderunt, tamquam de beneficiis recte atque ueraciter et debere nos agere deo gratias et solere.
Recognoscis me, ut puto, in his, quae scire nos dixi, non omnia, quae ad fidem catholicam pertinent, commemorare noluisse sed ea tantum, quae ad istam, quae inter nos agitur, de dei gratia quaestionem, utrum praecedat haec gratia, an subsequatur hominis uoluntatem, hoc est, ut planius id eloquar. utrum ideo nobis detur, quia uolumus, an per ipsam deus etiam hoc efficiat, ut uelimus. si ergo istas duodecim sententias, quas nos dixi scire ad fidem rectam et catholicam pertinere, etiam tu, frater, nobiscum tenes, ago deo gratias, quas profecto non ueraciter agerem, nisi dei gratia fieret, ut teneres. quae tibi tenenti nullum omnino remanet nobiscum de huc quaestione certamen.
Ut enim eadem duodecim breui expositione percurram, quo modo uoluntatis humanae meritum sequitur gratia, cum detur et paruulis, qui hoc nondum possunt uelle seu nolle? quo modo gratiam uel in maioribus dicuntur praecedere merita uoluntatis, si gratia, ut uera sit gratia, non secundum merita nostra datur? quam sententiam catholicam Pelagius ipse sic timuit, ut eos, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari, sine dubitatione damnaret, ne a catholicis iudicibus damnaretur. quo modo dicitur gratia dei in natura esse liberi arbitrii uel in lege atque doctrina, cum et istam sententiam Pelagius ipse damnauerit procul dubio confitens gratiam dei ad singulos actus dari eis utique, qui iam libero utuntur arbitrio?
Quo modo dicitur omnes homines eam fuisse accepturos si non illi, quibus non datur, eam sua uoluntate respuerent, quoniam deus uult omnes homines saluos fieri. cum multis non detur paruulis et sine illa plerique moriantur, qui non habent contrariam uoluntatem, et aliquando cupientibus festinantibusque parentibus ministris quoque uolentibus ac paratis deo nolente non detur, -cum repente, antequam detur, expirat, pro quo, ut acciperet, currebatur? unde manifestum est eos, qui huic resistunt tam perspicuae ueritati, non intellegere omnino; qua locutione sit dictum, quod omnes homines uult deus saluos fieri, cum tam multi salui non fiant, non quia ipsi sed quia deus non uult, quod sine ulla caligine manifestatur in paruulis. sed sicut illud, quod dictum est: Omnes in Christo uiuificabuntur, cum tam multi aeterna morte puniantur, ideo dictum est, quia omnes, quicumque uitam aeternam percipiunt, non percipiunt nisi in Christo, ita, quod dictum est: Omnes homines uult deus saluos fieri, cum tam multos nolit saluos fieri. ideo dictum est, quia omnes, qui salui fiunt, nisi ipso uolente non fiunt, et, si quo alio modo illa uerba apostolica intellegi possunt, ut tamen huic apertissimae ueritati, in qua uidemus tam multos uolentibus hominibus sed deo nolente saluos non fieri. contraria esse non possint.
20
Quo modo, ut detur gratia diuina, uoluntas meretur humana. si eis, quibus datur, gratuita misericordia- datur, ut uera sit gratia? quo modo in hac re merita pensantur uoluntatis humanae, quando quidem illis, quibus gratia ista non datur, nullo plerumque merito nulla uoluntate distantibus sed unam cum eis, quibus datur, habentibus causam iusto tamen iudicio dei non datur — non enim est iniquitas apud deum —, ut intellegant, quibus datur, quam gratis eis detur, quando iuste utique non daretur, quoniam similem habentibus causam iuste non datur?
Quo modo non gratiae dei est non solum credendi uoluntas ab initio uerum etiam perseuerandi usque in finem, cum finis ipse uitae huius non in hominis sed in dei sit potestate et possit utique deus etiam hoc beneficium non perseueraturo conferre, ut rapiatur ex corpore, ne malitia mutet intellectum illius? non enim recipiet homo seu bonum seu malum nisi secundum ea, quae per corpus gessit, non secundum ea, quae, si diutius uiueret. gesturus fuit.
Quo modo dicitur propterea quibusdam non dari. quibusdam morituris paruulis dei gratia dari, quia eorum futuras praeuidet uoluntates. quas habituri essent, si uiuerent. cum secundum ea, quae per corpus gessit, non secundum ea, quae gesturus esset, si diutius fuisset in corpore, unusquisque recipiat siue bonum sine malum, sicut apostolus definiuit? quo modo secundum futuras uoluntates suas homines iudicantur, quas habituri fuisse dicuntur, si diutius tenerentur in carne, cum dicat scriptura: Felices mortui, qui in domino moriuntur? quorum sine dubio certa et secura felicitas non est, si et ea, quae non egerunt, sed acturi fuerant, si esset eis haec uita prolixior, iudicabit deus. nullumque accipit beneficium, qui rapitur, ne malitia mutet intellectum eius. quia et pro ipsa malitia, cui forsitan imminenti subtractus est, poenas luit, nec gaudendum est de his, quos in fide recta et uita bona nouimus esse defunctos. ne secundum aliqua scelera iudicentur, quae fuerant, si uiuerent, fortasse facturi, nec dolendi uel detestandi sunt hi, qui uitam istam in infidelitate ac perditis moribus finierunt, quia forte, si uiuerent, acturi fuerant paenitentiam pieque uicturi et secundum ista sunt iudicandi, totusque ille de mortalitate liber gloriosissimi martyris Cypriani reprobandus et abiciendus est, in quo tota eius intentio est, ut sciamus bonis fidelibus gratulandum esse morientibus, quoniam uitae huius temptationibus auferuntur deinceps in beatissima securitate mansuri. sed quoniam hoc falsum non est et sine dubitatione felices sunt mortui, qui in domino moriuntur, ridendas et execrandus est error, quo putatur, quod homines secundum suas futuras, quae monentium non sunt futurae. iudicandi sunt uoluntates.
Quo modo dicuntur negare liberum uoluntatis arbitrium. qui confitentur omnem hominem, quisquis suo corde credit in deum, non nisi sua libera credere uoluntate, cum potius illi oppugnent arbitrium liberum, qui oppugnant dei gratiam, qua uere ad bona eligenda et agenda fit liberum? quo modo dicitur, quod per legem dei atque doctrinam scripturarum fiat, quod eadem scriptura dixit: Praeparatur uoluntas a domino, ac non potius per occultam inspirationem gratiae dei, quando quidem pro eis, qui eidem doctrinae contradicentes nolunt ei credere, ipsum deum fide recta rogamus. ut uelint?
Quo modo deus expectat uoluntates hominum, ut praeueniant eum, quibus det gratiam. cum gratias ei non inmerito agamus de his, quibus non ei credentibus et eius doctrinam uoluutate impia persequentibus misericordiam praerogauit eosque ad se ipsum omnipotentissima facilitate conuertit et uolentes ex nolentibus fecit? ut quid ei inde gratias agimus, si hoc ipse non fecit? ut quid tanto magis eum magnificamus, quanto magis nolebant credere, quos credidisse gaudemus, si gratia diuina uoluntas in melius non mutatur humana? apostolus Paulus: Eram, inquit, ignotus facie ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo; tantum autem audiebant, quia, qui aliquando nos persequebatur, nunc euangelizat fidem, quam aliquando uastabat, et in me magnificabant deum. ut quid magnificabant deum, si non deus ad se ipsum cor illius uiri suae gratiae bonitate conuerterat quando, ut ipse confitetur, misericordiam consecutus est, ut fidelis esset ea fide, quam aliquando uastabat? ipsum etiam uerbum, quod posuit, quem nisi deum hoc tam magnum bonum fecisse declarat? quid est enim \'in me magnificabant deum\', nisi (in me deum magnificum praedicabant\'? quo modo autem eum magnificum praedicabant, si magnum illud factum de Pauli conuersione ipse non fecerat, et quo pacto ipse fecerat, si uolentem credere ex nolente ipse non fecerat?
25
Nempe manifestum est ex illis duodecim sententiis, quas pertinere ad catholicam fidem negare non sineris, non solum omnibus uerum etiam singulis id confici, ut confiteamur gratia dei praeueniri hominum uoluntates et per hanc eas potius praeparari, quam propter earum meritum dari. aut si aliquid earum duodecim esse uerum negas, quarum propterea commendo etiam numerum, ut facilius memoriae mandentur distinctiusque teneantur, non te pigeat rescribere, ut sciam et ea, quam mihi dominus dederit. facultate respondeam. ego enim haereticum quidem Pelagianum te esse non credo, sed ita te esse nolo, ut nihil illius ad te transeat uel in te relinquatur erroris.
Sed inter haec duodecim reperes torte aliquid. quort negandum uel dubitandum putes et unde nos operosius disputare compellas. numquid et orare prohibebis ecclesiam pro infidelibus. ut sint fideles, pro his, qui nolunt credere, ut uelint credere. pro his, qui ab eius lege doctrinaque dissentiunt, ut legi eius doctrinaeque consentiant, ut det illis deus, quod per prophetam promisit, cor cognoscendi eum et aures audientes, quas utique acceperant, de quibus saluator ipse dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat? numquid, ubi audieris sacerdotem dei ad eius altare populum hortantem ad deum orandum uel ipsum clara uoce orantem, ut incredulas gentes ad fidem suam uenire compellat, non respondebis: (Amen)? aut etiam huius fidei sanitati contraria disputabis? numquid beatissimum Cyprianum in hoc errasse clamabis uel susurrabis, ubi pro inimicis fidei Christianae, ut etiam ipsi ad eam conuertantur, orare nos docet?
Numquid postremo apostolum Paulum pro Iudaeis infidelibus habentem talia uota culpabis? de quibus ait: Bona uoluntas quidem cordis mei et deprecatio ad deum pro illis in salutem. qui etiam Thessalonicensibus dicit: De cetero, fratres, orate pro nobis, ut uerbum domini currat et glorificetur sicut etiam apud uos, ut eruamur ab iniquis et malis hominibus; non enim omnium est fides. quo modo curreret et glorificaretur uerbum dei nisi ad fidem conuersis eis. quibus praedicaretur, quando quidem iam credentibus dicit: Quem ad modum et apud uos? scit certe hoc ab illo fieri, quem uult rogari, ut hoc faciat, etiam ut eruatur ab iniquis et malis hominibus. qui profecto et illis orantibus non erant credituri. propter quod addidit: Non enim omnium est fides, tamquam diceret: \'X on enim apud omnes etiam uobis orantibus glorificabitur uerbum dei\', quia ipsi utique fuerant credituri, qui ordinati erant in uitam aeternam, praedestinati in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum et electi in ipso ante mundi constitutionem. sed ideo deus per orationes credentium nondum credentes credere facit, ut ostendat, quia ipse facit; nemo est enim tam inperitus, tam carnalis, tam tardus ingenio, qui non uideat deum facere, quod rogari se praecipit ut faciat.
2 Haec et alia testimonia diuina, quae commemorare longum est, ostendunt deum gratia sua auferre infidelibus cor lapideum et praeuenire in hominibus bonarum merita noluntatum, ita ut uoluntas per antecedentem gratiam praeparetur, non ut gratia merito uoluntatis antecedente donetur. hoc et gratiarum actio indicat, quod oratio, oratio pro infidelibus, gratiarum actio pro fidelibus. qui enim est orandus, ut faciat, illi est actio gratiarum reddenda. cum fecerit. unde idem dicit apostolus ad Ephesios: Propter hoc et ego audita fide uestra in domino Iesu et in omnes sanctos non cesso gratias agere pro uobis.
Loquimur autem nunc de ipsis initiis, cum homines. qui erant auersi et aduersi, conuertuntur ad deum et uelle incipiunt. quod nolebant, et habere fidem, quam non habebant. quod ut fiat in eis, oratur pro eis, quamuis non oretur ab eis: ipsi enim quo mod inuocabunt, in quem non crediderunt ? cum uero factum fuerit, quod oratur, ei, qui fecit, aguntur gratiae et pro eis et ab eis. de orationibus autem iam fidelium, quas et pro se et pro aliis fidelibus faciunt, ut proficiant in eo, quod esse coeperunt, et de gratiarum actionibus, quia proficiunt, confligendum tecum esse non puto; contra Pelagianos est iste conflictus tibi nobisque communis. illi quippe omnia ad fidelem piamque uitam hominum pertinentia ita tribuunt libero uoluntatis arbitrio, ut habenda ex nobis. non a domino putent esse poscenda; tu autem, si ea, quae de te audio, uera sunt, initium fidei, ubi est etiam initium bonae, hoc est piae uoluntatis, non uis esse donum dei, sed ex nobis nos habere contendis, ut credere incipiamus; cetera autem religiosae uitae bona deum per gratiam suam iam ex fide petentibus, quaerentibus, pulsantibus donare consentis. nec adtendis ideo pro infidelibus deum rogari, ut credant, quoniam deus donat et fidem; ideo pro eis, qui crediderint, deo gratias agi, quoniam donat et fidem.
30
Quam ob rem, ut hunc ad te sermonem aliquando concludam, si negas orandum esse, ut, qui nolunt credere, uelint credere, si negas agendas esse deo gratias, quoniam credere uoluerunt. qui nolebant credere, aliter tecum agendum est, ut non sic erres aut, si errare persistis, ne mittas alios in errorem. si autem, quod de te magis credo, sentis atque consentis orare nos deum debere ac solere pro nolentibus credere, ut uelint credere, et pro eis, qui aduersantur et contradicunt legi eius atque doctrinae, ut ei cedant eamque sectentur. si sentis atque consentis debere nos etiam deo agere gratias ac solere pro talibus, quod ad eius fidem doctrinamque conuersi uolentes ex nolentibus fiunt, oportet sine dubitatione fatearis uoluntates hominum dei gratia praeueniri et, ut bonum uelint homines. quod nolebant, deum facere. qui rogatur, ut faciat, et cui nos nouimus agere gratias dignum et iustum esse, cum fecerit. dominus tibi det intellectum in omnibus, domine frater.