1
Circumcelliones illos et clericos partis Donati, quos de Hipponiensi ad iudicium pro factis eorum publicae disciplinae cura deduxerat, a tua nobilitate comperi auditos et plurimos eorum de homicidio, quod in Restitutum, catholicum presbyterum, commiserunt. et de caede Innocentii, alterius catholici presbyteri, atque de oculo eius effosso et digito praeciso fuisse confessos. unde mihi sollicitudo maxima incussa est, ne forte sublimitas tua censeat eos tanta legum seueritate plectendos, ut, qualia fecerunt, talia patiantur. ideoque his litteris obtestor fidem tuam, quam habes in Christo, per ipsius domini Christi misericordiam, ut hoc nec facias nec fieri omnino permittas. quamuis enim ab eorum interitu dissimulare possumus, qui non accusantibus nostris sed illorum notoria, ad quos tuendae publicae pacis uigilantia pertinebat, praesentati uideantur examini, nolumus tamen passiones seruorum dei quasi uice talionis paribus suppliciis uindicari, non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri, sed hoc magis sufficere uolumus, ut uiui et nulla corporis parte truncati uel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum cohercitione dirigantur uel a malignis operibus alicui utili operi deputentur. uocatur quidem et ista damnatio, sed quis non intellegat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeuiendi relaxetur audacia nec paenitendi medicina subtrahatur?
Imple, Christiane iudex, pii patris officium, sic suscense iniquitati, ut consulere humanitati memineris nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum uulneribus curandi adhibeas uoluntatem. noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione seruasti, quando. tantorum scelerum confessionem non extendente eculeo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis sed uirgarum uerberibus eruisti. qui modus cohercitionis et a magistris artium liberalium et ab ipsis parentibus et saepe etiam in iudiciis solet ab episcopis haberi. noli ergo atrocius uindicare, quod lenius inuenisti. inquirendi quam puniendi necessitas maior est; ad hoc enim et mitissimi homines. facinus occultatum diligenter atque instanter examinant, ut inueniant, quibus parcant. unde plerumque necesse est, exerceatur acrius inquisitio, ut manifestato scelere sit, ubi appareat mansuetudo. omnia quippe bona opera amant in luce constitui non propter humanam gloriam, sed ut uideant, ait dominus, bona opera uestra et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. et ideo non sufficit apostolo monere, ut mansuetudinem seruaremus, sed ut eam etiam notam omnibus faceremus: Mansuetudo, inquit, uestra nota sit omnibus hominibus, et alio loco: Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines, ut nec illa sancti Dauid, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit, praeclarissima lenitas emineret, nisi potestas pariter appareret. non te ergo exasperet uindicandi potestas, cui lenitatem non excussit examinandi necessitas. noli facinore inuento. quaerere percussorem, in quo inueniendo noluisti adhibere tortorem.
Postremo pro ecclesiae utilitate missus es. hoc ecclesiae catholicae aut, ut modum dispensationis meae non supergredi uidear, hoc ecclesiae ad Hipponiensium–Regiorum dioecesim pertinenti prodesse, hoc expedire contestor. si non audis amicum petentem, audi episcopum consulentem, quamuis, quoniam Christiano loquor, maxime in tali causa non arroganter dixerim, audire te episcopum conuenit iubentem, domine eximie et merito insignis atque carissime fili. unde scio quidem causas ecclesiasticas excellentiae tuae potissimum iniunctas, sed quia credo istam curam ad uirum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi, quas rogo ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graueris. atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini uel intercessionem uel suggestionem uel sollicitudinem nostram et passiones catholicorum seruorum dei, quae infirmis ad aedificationem spiritalem utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt, poena decoloretis, sed potius refracta iudiciaria seueritate et uestram fidem, quia filii estis ecclesiae, et ipsius matris mansuetudinem commendare minime neglegatis. deus omnipotens praestantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito insignis atque carissime fili.