1
Negotiosissimum in re publica uirum et non suis sed\' aliorum utilitatibus attentissimum, qualem te esse et tibi gratulamur et rebus humanis, nec deserere debemus alloquio nec occupare prooemio. accipe itaque, quod per me uel nosse uoluisti uel, utrum ipse nossem, experiri. quod si paruum aut superfluum iudicares, nullo modo inter tam magnas tamque necessarias curas tuas curandum esse censeres. quaeris a me, cur officii sacerdotii nostri esse dicamus interuenire pro reis et, nisi obtineamus, offendi, quasi, quod erat officii . nostri, minime reportemus. ubi uehementer te dicis ambigere, utrum istud ex religione descendat. deinde adiungens, qua ratione ita mouearis: nam si a domino peccata\', inquis, adeo prohibentur, ut ne paenitendi quidem copia post primam tribuatur, quem ad modum nos possumus ex religione contendere, ut nobis, qualecumque illud crimen fuerit, remittatur?\' adhuc urgues grauius et dicis nos probare, quod uolumus inpunitum; et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus, quae peccantur, certum esse nos culpae societate uinciri, quotiens eum inpunitum esse uolumus, qui culpae tenetur obnoxius.
i His uerbis quem non terreas tuae lenitatis et humanitatis ignarum? unde nos, qui te nouimus et haec quaerendi gratia, non decernendi scripsisse minime dubitamus, aliis tuis uerbis ad ista citius respondemus. tamquam enim nos haesitare in hac quaestione nolueris, aut praeuidisti, quid dicturi essemus, aut admonuisti, quid dicere deberemus. et aisti: \'Tum praeterea accedit hoc, quod grauius est. nam omnia peccata uidentur ueniabiliora, cum is, qui reus est, correctionem promittit\'. antequam ergo discutiam, quid sit illud grauius, quod in epistula tua sequitur, hoc interim, quod dedisti, accipiam eoque utar ad molem hanc amoliendam, qua nostrae intercessiones posse reprimi uidebantur. ideo quippe, quantum facultas datur, pro peccatis omnibus intercedimus, quia \'omnia peccata uidentur ueniabiliora, cum is, qui reus est, correctionem promittit\'. haec tua est, haec et nostra sententia.
Nullo modo ergo culpas, quas corrigi uolumus, adprobamus nec, quod perperam committitur, ideo uolumus inpunitum esse, quia placet; sed hominem miserantes, facinus autem seu flagitium detestantes, quanto magis nobis displicet uitium, tanto minus uolumus inemendatum interire uitiosum. facile est enim atque procliue malos odisse, quia mali sunt, rarum autem et pium eosdem ipsos diligere, quia homines sunt, ut in uno simul et culpam inprobes et naturam probes ac propterea culpam iustius oderis, quod ea foedatur natura, quam diligis. non est igitur iniquitatis sed potius humanitatis societate deuinctus, qui propterea est criminis persecutor, ut sit hominis liberator. morum porro corrigendorum nullus alius quam in hac uita locus; nam post hanc quisque id habebit, quod in hac sibimet conquisierit. ideo compellimur humani generis caritate interuenire pro reis, ne istam uitam sic finiant per supplicium, ut ea finita non possint finire supplicium.
Noli ergo dubitare hoc officium nostrum ex religione descendere, cum deus, apud quem nulla est iniquitas, cuius summa potestas est, qui non tantum, qualis quisque sit, uidet, uerum etiam, qualis futurus sit, praeuidet, qui solus potest in iudicando non labi, quia in cognoscendo non potest falli, faciat tamen, sicut euangelium loquitur, solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. cuius mirabilis bonitatis ut simus imitatores, dominus Christus exhortans: Diligite, inquit, inimicos uestros, benefacite eis, qui uos oderunt, et orate pro eis, qui uos persequuntur, ut sitis filii patris uestri, qui in caelis. est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. hac indulgentia et lenitate diuina multos abuti ad perniciem suam quis nesciat? quos arguens apostolus et grauiter increpans dicit: Existimas autem, o homo omnis, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies iudicium dei? an diuitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis? ignoras, quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit? secundum autem duritiam cordis tui et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. numquid, quoniam isti in sua nequitia perseuerant, ideo deus in sua patientia non perseuerat perpauca in hoc saeculo puniens, ne diuina prouidentia non esse credatur, et multa seruans ultimo examini, ut futurum iudicium commendetur?
5
Non, ut opinor, magister ille caelestis impietatem nos diligere praecipit, cum praecipit, ut nostros diligamus inimicos, benefaciamus eis, qui nos oderunt, oremus pro eis, qui nos persequuntur, cum procul dubio, si pie deum colimus, inimicos atque odiis aduersum nos acerrimis incitatos ac persecutores nisi impios habere non possumus. num igitur diligendi sunt impii? num impiis benefaciendum est? num pro impiis etiam orandum est? ita plane. qui enim hoc praecipit, deus est; nec tamen nos hoc pacto societati adiungit impiorum, quibus et ipse parcendo et uitam salutemque largiendo non utique sociatur. consilium quippe eius, quantum homini pio nosse donatum est, exponit apostolus dicens: Ignoras, quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? ad hanc uolumus adduci, pro quibus interuenimus, non eorum peccatis uel parcimus uel fauemus.
Nam quosdam, quorum crimina manifesta sunt, a uestra seueritate liberatos a societate tamen remouemus altaris, ut paenitendo placare possint, quem peccando contempserant, seque ipsos puniendo. nam nihil aliud agit, quem ueraciter paenitet, nisi ut id, quod male fecerit, inpunitum esse non sinat. eo quippe modo sibi non parcenti ille parcit, cuius altum iustumque iudicium nullus contemptor euadit. quod si iniquis et scelestis ille parcendo eisque uitam salutemque largiendo etiam plerisque eorum, quos nouit non acturos paenitentiam, tamen exhibet patientiam, quanto magis nos in eos, qui correctionem promittunt et, utrum faciant, quod promittunt, incerti sumus, misericordes esse debemus, ut rigorem uestrum pro eis intercedendo flectamus, pro quibus et deum, quem nihil de moribus eorum etiam futuris latet, non tamen inpudenter, quia hoc ipse praecepit, oramus!
In tantum autem hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post actam paenitentiam, post altaris reconciliationem uel similia uel grauiora committant; et tamen deus facit etiam super tales oriri solem suum nec minus tribuit, quam antea tribuebat, largissima munera uitae ac salutis. et quamuis eis in ecclesia locus ille paenitentiae non concedatur, deus tamen super eos suae patientiae non obliuiscitur. ex quorum numero si quis nobis dicat: \'Aut date mihi eundem iterum paenitendi locum aut desperatum me pronuntiate, ut faciam, quicquid libuerit, quantum meis opibus adiuuor et humanis legibus non prohibeor, in scortis omnique luxuria damnabili quidem apud deum sed apud homines plerosque etiam laudabili, aut si me ab hac nequitia reuocatis, dicite, utrum mihi aliquid prosit ad uitam futuram, si in ista uita inlecebrosissimae uoluptatis blandimenta contempsero, si libidinum incitamenta frenauero. si ad castigandum corpus meum multa mihi etiam licita et concessa subtraxero, si me paenitendo uehementius quam prius excruciauero, si miserabilius ingemuero, si fleuero uberius, si uixero melius, si pauperes sustentauero largius, si caritate, quae cooperit multitudinem peccatorum, flagrauero ardentius>, quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat: \'Nihil tibi ista in posterum proderunt; uade, saltem uitae huius suauitate perfruere\'? auerterit deus tam immanem sacrilegamque dementiam! quamuis ergo caute salubriterque prouisum sit, ut locus illius humillimae paenitentiae semel in ecclesia concedatur, ne medicina uilis minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris erit, quanto minus contemptibilis fuerit, quis tamen audeat deo dicere: \'Quare huic homini, qui post primam paenitentiam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis?\' quis audeat dicere erga istos non agi, quod apostolus ait: Ignoras, quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? aut istis exceptis esse definitum, quod scriptum est: Beati omnes, qui confidunt in eum, aut ad istos non pertinere, quod dicitur: Uiriliter agite et confortetur cor uestrum, omnes qui speratis in domino?
Cum igitur super peccatores tanta sit patientia, tanta misericordia dei, ut in hac temporali uita moribus emendatis non damnentur in aeternum, qui nullius, quae sibi praebeatur, expectat misericordiam, quoniam nemo est illo beatior, nemo potentior, nemo iustior, quales nos esse oportet homines erga homines, qui hanc uitam nostram quantacumque laude cumulemus, eam sine peccato esse non dicimus, quia, si dixerimus. nos ipsos, sicut scriptum est, decipimus et ueritas in nobis non est! proinde licet accusatoris alia persona sit, alia defensoris, alia intercessoris, alia iudicis, de quorum propriis officiis nimis longum est et non necessarium hoc sermone disserere, sic tamen etiam ipsos criminum ultores atque in hoc officio non ira propria concitatos sed legum ministros nec suarum sed alienarum iniuriarum examinatarum uindices, quales iudices esse debent, terruit censura diuina, ut cogitarent sibi propter sua peccata dei misericordiam necessariam nec putarent ad culpam sui officii pertinere, si quid erga eos misericorditer agerent, quorum uitae necisque haberent legitimam potestatem.
Nam cum ad dominum Christum Iudaei adduxissent mulierem in adulterio deprehensam eumque temptantes dicerent. quod iussa esset lege lapidari, ac deinde quaererent, quid de illa ipse praeciperet, respondit eis: Qui sine peccato est uestrum, prior in illam lapidem iaciat. ita nec legem inprobauit, quae huius modi reas iussit occidi, et illos terrendo ad misericordiam reuocauit, quorum iudicio haec posset occidi. puto, quod hac sententia domini audita, si praesens fuit etiam maritus ipse, qui uiolatam sui tori fidem uindicari postulabat, exterritus animum ad uoluntatem parcendi ab ulciscendi cupiditate deflexit. nam quo modo est admonitus accusator, ne suas persequeretur iniurias, quando ipsi iudices ita sunt a uindicando prohibiti, qui in adultera punienda non priuato dolori compellebantur seruire sed legi! unde Ioseph, cui uirgo Maria, domini mater, fuerat desponsata, cum eam comperisset esse praegnantem, cui se nouerat non esse commixtum, et ob hoc nihil aliud quam adulteram credidisset, puniri eam tamen noluit nec approbator flagitii fuit. nam haec uoluntas eius etiam iustitiae deputatur; ita quippe de illo scriptum est: Et cum esset homo iustus et nollet eam diuulgare, statuit eam occulte dimittere. haec eo cogitante apparuit illi angelus, qui doceret esse numinis, quod ille putauerat criminis.
10
Si ergo cogitata infirmitate communi et accusatorius dolor et iudiciarius rigor frangitur, quod tandem censes pro reis esse debere uel defensoris uel intercessoris officium, quando quidem et uos uiri boni, qui nunc iudices estis et in foro aliquando uersati causas hominum suscepistis, scitis, quam libentius defendere quam accusare soleretis? et tamen defensor ab intercessore plurimum distat; nam ille diluendis uel obtegendis criminibus operam maxime inpendit, intercessor autem. etiam cum de culpa constat, pro poena remouenda uel temperanda curam gerit. hoc sunt apud deum pro peccatoribus iusti, hoc pro se ipsi peccantes inuicem ut faciant, admonentur; nam scriptum est: Confitemini inuicem peccata uestra et orate pro uobis. has sibi partes humanitatis, ubi potest, omnis homo apud hominem uindicat. nam quod ipse quisque domi suae puniret admissum, in alterius domo uult inpunitum. siue enim adhibeatur apud amicum siue ille cuiquam, in quem potestas ulciscendi est, se praesente suscenseat siue irascenti fortuito superueniat, non iustissimus sed inhumanissimus iudicatur, si non interueniat. scio ego te ipsum cum aliis amicis tuis in ecclesia Carthaginensi intercessisse pro clerico, cui merito suscensebat episcopus, et utique nullum ibi discrimen sanguinis sed incruenta disciplina timebatur; nec cum id, quod etiam uobis displicebat, inultum esse uelletis, tamquam delicti approbatores uos iudicabamus, sed tamquam humanissimos intercessores audiebamus. si ergo uobis fas est ecclesiasticam correptionem intercedendo mitigare, quo modo episcopus uestro gladio debet intercedere, cum illa exeratur, ut, in quem exeritur, bene uiuat, iste, ne uiuat!
Postremo ipse dominus apud homines intercessit, ne lapidaretur adultera, et eo modo nobis intercessionis commendauit officium, nisi quia ille terrendo fecit, quod nos petendo. ille enim dominus, nos serui sumus. uerum tamen ille sic terruit, ut omnes timere debeamus. quis enim est nostrum sine peccato? quod cum illis dixisset, a quibus ei offerebatur punienda peccatrix, ut, qui sciret se esse sine peccato, prior in illam lapidem mitteret, cecidit saeuitia tremente conscientia; tunc enim iam ex illa congregatione dilapsi solam misericordi miseram reliquerunt. cedat huic sententiae pietas Christianorum, cui cessit impietas Iudaeorum; cedat humilitas obsequentium. cui cessit superbia persequentium; cedat confessio fidelis. cui cessit simulatio temptatoris. malis parce, uir bone; quanto melior, tanto esto mitior; quanto fis celsior potestate, tanto humilior fiere pietate.
Ego quidem intuens mores tuos appellaui te uirum bonum. sed tu intuens uerba Christi dic tibi ipse: Nemo bonus nisi unus deus. quod cum uerum sit — hoc enim ueritas dixit —, nec ego tamen illud existimari debeo fallaci assentatione dixisse et dominicis uerbis quasi contrarius extitisse, ut, cum ille dicat: Nemo bonus nisi unus deus, ego te appellauerim uirum bonum; non enim et ipse dominus contraria sibi locutus est, ubi ait: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. deus ergo singulariter bonus est et hoc amittere non potest; nullius enim boni participatione bonus est, quoniam bonum, quo bonus est. ipse sibi est, homo autem, cum bonus est, ab illo bonus est, quod a se ipso esse non potest. illius enim spiritu boni fiunt, quicumque fiunt, cuius capax creata est nostra natura per propriam uoluntatem. pertinet ergo ad nos, ut boni simus, accipere et habere, quod dat, qui de suo bonus est, quo quisque neglecto de suo malus est. proinde in quantum homo recte agit, id est scienter et amanter et pie bonum operatur, in tantum bonus est; in quantum autem peccat, id est a ueritate et caritate et pietate deuiat, in tantum malus est. quis autem est in hac uita sine aliquo peccato? sed eum dicimus bonum, cuius praeualent bona, eumque optimum, qui peccat minimum.
Idcirco ipse dominus quos dicit bonos propter participationem gratiae diuinae, eosdem etiam malos dicit propter uitia infirmitatis humanae, donec totum, quo constamus, ab omni uitiositate sanatum transeat in eam uitam, ubi nihil omnino peccabitur. nam utique bonos docebat orare, non malos, quibus praecepit, ut dicerent: Pater noster, qui es in caelis; ex hoc enim boni, quo filii dei non natura geniti sed gratia facti tamquam hi, quibus recipientibus eum dedit potestatem filios dei fieri. quae generatio spiritalis more scripturarum etiam adoptio nominatur, ut distinguatur ab illa generatione dei de deo. coaeterni de aeterno, unde scriptum est: Generationem eius quis enarrabit? cum ergo bonos esse monstrauerit, quos uoluit deo ueraciter dicere: Pater noster, qui es in caelis, praecepit tamen, ut in eadem oratione inter cetera dicerent: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. quae debita esse peccata quamuis manifestum sit, postea tamen manifestius declarauit dicens: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra. hanc orationem baptizati orant nec est prorsus praeteritorum aliquid peccatorum, quod non baptizatis in sancta ecclesia dimittatur. sed postea uiuendo in hac fragilitate mortali nisi contraherent, quod dimittendum esset, non ueraciter dicerent: Dimitte nobis debita nostra. boni ergo, in quantum filii dei sunt, in quantum autem peccat, quod sua non mendaci confessione testantur, utique mali sunt.
Nisi forte quis dicat alia bonorum alia malorum esse peccata, quod non usque quaque inprobabiliter dicitur. uerum tamen dominus Iesus sine ulla ambiguitate malos appellauit eosdem ipsos, quorum patrem dicebat deum. nam in eodem sermone, ubi illam docet orationem, alio loco exhortans ad precandum deum ait: Petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis; omnis enim, qui petit, accipit et, qui quaerit, inuenit et pulsanti aperietur; et paulo post: Si ergo uos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se! num igitur deus pater malorum est? absit. quo modo ergo dicitur \'pater uester caelestis\', quibus dicitur cum sitis mali\', nisi quia utrumque ueritas monstrat, quid simus dei bono, quid humano uitio, hoc commendans, illud emendans? merito ait Seneca, qui temporibus apostolorum fuit, cuiu* etiam quaedam ad Paulum apostolum leguntur epistulae: 'Omnes odit, qui malos odit\'. et tamen ideo sunt diligendi mali, ut non sint mali, quem ad modum, non ut permaneant. sed ut sanentur, diliguntur aegroti.
15
Quicquid autem post eam, quae fit in baptismo, abolitionem omnium peccatorum in hac uita manendo peccamus, etiam si non tale sit, quod a diuinis remoueri compellat altaribus, non dolore sterili sed misericordiae sacrificiis expiatur. quod ergo agimus, ut faciatis intercedentibus nobis, deo uos noueritis offerre pro nobis. indigetis enim misericordia, quam praebetis, et uidete, quis dixerit: Dimittite et dimittetur uobis, date et dabitur uobis. quamquam etiam si ita uiueremus, ut non esset, quare diceremus: Dimitte nobis debita nostra, quanto nequitia purior animus esset, tanto dementia 1 plenior esse deberet, ut, si non compungeremur sententia domini dicentis: Qui uestrum est sine peccato, prior in illam lapidem iaciat, ipsius, qui hoc dixit. sectaremur exemplum, qui cum esset utique sine peccato, ait mulieri, quam perterriti illi reliquerunt: Nec ego te damnabo; uade, iam deinceps noli peccare. potuit enim metuere flagitiosa mulier. ne forte illis discedentibus, qui sua peccata cogitauerant, ut peccato parcerent alieno, illam iustissime iam ipse damnaret. qui erat sine peccato. at ille non conscientia pauidus sed plenus clementia, cum illa respondisset a nemine se fuisse damnatam: Nec ego te, inquit, damnabo, tamquam diceret: Si malitia tibi parcere potuit, quid metuis innocentiam? et ne delictorum non donator sed approbator uideretur: Uade, ait, deinceps iam noli peccare, ut se homini pepercisse, non hominis culpam sibi placuisse monstraret. iam uides igitur de religione descendere nec nos societate criminum obstringi, quod intercedimus plerumque etiam pro sceleratis etsi non scelerati tamen pro peccatoribus peccatores et — quod ueraciter potius quam iniuriose dictum accipias – puto quod apud peccatores.
Nec ideo sane frustra instituta sunt potestas regis, ius gladii cognitoris, ungulae carnificis, arma militis, disciplina dominantis, seueritas etiam boni patris. habent ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates. haec cum timentur, et cohercentur mali et quietius inter malos uiuunt boni, non quia boni pronuntiandi sunt, qui talia metuendo non peccant — non enim bonus est quispiam timore poenae sed amore iustitiae —, uerum tamen non inutiliter etiam metu legum humana cohercetur audacia. ut et tuta sit inter inprobos innocentia et in ipsis inprobis, dum formidato supplicio frenatur facultas. inuocato deo sanetur uoluntas. sed huic ordinationi rerum humanarum contrariae non sunt intercessiones episcoporum: immo uero nec causa nec locus intercedendi ullus esset, si ista non essent. tanto enim sunt intercedentium et parcentium beneficia gratiora, quanto peccantium iustiora supplicia. nec ob aliud, quantum sapio, in ueteri testamento antiquorum temporibus prophetarum seuerior legis uindicta feruebat, nisi!\' ut ostenderetur recte iniquis poenas constitutas. ut, quod eis parcere noui testamenti indulgentia commonemur, aut reme. dium sit salutis, quo peccatis parcatur et nostris, aut commendatio mansuetudinis, ut per eos, qui parcunt. ueritas praedicata non tantum timeatur, uerum etiam diligatur.
Plurimum autem interest, quo animo quisque parcat. sicut enim est aliquando misericordia puniens, ita et crudelitas parcens. nam, ut exempli gratia manifestum aliquid ponam, quis non crudelem uerius dixerit eum, qui puero pepercerit uolenti obstinatissime de serpentibus ludere? quis autem non misericordem, qui talia prohibens contemptorem uerborum etiam uerberibus emendauerit? et ideo non usque ad mortem protendenda est disciplina, ut sit, cui prodesse possit. quamquam etiam cum homo ab homine occiditur, multum distet, utrum fiat nocendi cupiditate uel iniuste aliquid auferendi, sicut fit ab inimico, sicut a latrone, an ulciscendi uel oboediendi ordine, sicut a iudice, sicut a carnifice, an euadendi uel subueniendi necessitate, sicut interimitur latro a uiatore, hostis a milite. et aliquando, qui causa mortis fuit, potius in culpa est quam ille, qui occidit, uelut si quisquam decipiat fideiussorem suum atque ille pro isto supplicium legitimum luat. nec tamen omnis, qui causa alienae mortis est, reus est. quid, si enim quisquam stuprum petat seseque, si non impetrarit, interimat? quid, si filius timens patris pia uerbera praecipitio pereat? quid, si alius homine liberato uel ne alius liberetur sibi ipse mortem inferat? num propter istas alienarum mortium causas aut sceleri consentiendum est aut uindicta peccati, quae non fit nocendi sed corrigendi studio, etiam paterna tollenda aut opera misericordiae cohibenda sunt? haec cum accidunt, debemus eis humanum dolorem, non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimimus uoluntatem.
Sic etiam, cum intercedimus pro peccatore damnando. sequuntur aliquando, quae nolumus, siue in ipso, qui nostra intercessione liberatur, ut uel immanius inpunita grassetur audacia subdita cupiditati, ingrata lenitati atque unus morti ereptus plurimos necet, uel ipso per beneficium nostrum in melius commutato moribusque correcto alius male uiuendo pereat sibique huius impunitate proposita talia uel grauiora committat. non, ut opinor, haec mala inputanda sunt nobis. cum intercedimus nobis, sed potius illa bona, quae, cum id facimus, intuemur et uolumus, id est commendatio mansuetudinis ad conciliandam dilectionem uerbo ueritatis et ut, qui liberantur a temporali morte, sic uiuant, ne in aeternam, unde numquam liberentur, incurrant.
Prodest ergo et seueritas uestra, cuius ministerio quies adiuuatur et nostra; prodest et intercessio nostra, cuius ministerio seueritas temperatur et uestra. non uobis displiceat, quod rogamini a bonis, quia nec bonis displicet, quod timemini a malis. nam hominum iniquitatem etiam apostolus Paulus non tantum de iudicio futuro uerum etiam de praesentibus uestris securibus terruit adserens et ipsas ad dispensationem diuinae prouidentiae pertinere. omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a deo, quae autem sunt, a deo ordinatae sunt. quapropter qui resistit potestati, dei ordinationi resistit, qui autem resistunt, ipsi sibi iudicium adquirunt; principes enim non sunt timori bono operi sed malo. uis autem non timere potestatem? bonum fac et habebis laudem ex illa; dei enim minister est tibi in bonum. quod si malum feceris, time; non enim frustra gladium portat, dei enim minister est, uindex in iram ei, qui male agit. ideoque necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam. ideo enim et tributa praestatis; ministri enim dei sunt in hoc ipsum perseuerantes. reddite omnibus debita; cui tributum, tributum, cui uectigal, uectigal, cui timorem. timorem, cui honorem, honorem. nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis. haec uerba apostoli utilitatem uestrae seueritatis ostendunt. proinde sicut dilectionem iussi sunt terrentibus debere, qui timent, ita dilectionem iussi sunt timentibus debere, qui terrent. nihil nocendi cupiditate fiat sed omnia consulendi caritate et nihil fiet immaniter, nihil inhumaniter. ita formidabitur ultio cognitoris, ut nec intercessoris religio contemnatur, quia et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut uita hominum corrigatur. quod si tanta est peruersitas et impietas, ut ei corrigendae nec disciplina possit prodesse nec uenia, a bonis tamen intentione atque conscientia, quam deus cernit, siue seueritate siue lenitate non nisi officium dilectionis impletur.
20
Quod autem in epistula tua sequitur, ubi dicis: \'Uerum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt sibi homines relaxari et id, propter quod scelus admissum est, possidere\', pessimum hominum genus commemoras, cui paenitendi medicina omnino non prodest. si enim res aliena, propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur paenitentia, sed fingitur; si autem ueraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum, sed, ut dixi, cum restitui potest. plerumque enim, qui aufert, amittit siue alios patiendo malos siue ipse male uiuendo nec aliud habet, unde restituat. huic certe non possumus dicere: \'Redde, quod abstulisti ? , nisi cum eum habere credimus et negare. ubi quidem si aliquos sustinet a repetente cruciatus, dum existimatur habere, quod reddat, nulla est iniquitas, quia, etsi non est, unde luat ablatam pecuniam, merito tamen, dum eam per molestias corporales redhibere compellitur, peccati, quo male ablata est, poenas luit. sed inhumanum non est etiam pro talibus intercedere tamquam pro reis criminum non ad hoc, ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem saeuiat ille praesertim, qui iam remisit culpam, sed quaerit pecuniam et fraudari metuit, non expetit uindicari. denique in talibus causis si persuadere potuerimus eos, pro quibus interuenimus, non habere, quod poscitur, continuo nobis eorum molestiae relaxantur. aliquando autem misericordes et in ipso dubio nolunt homini pro incerta pecunia certa inferre supplicia. ad hanc misericordiam etiam nos prouocare et exhortari decet: melius enim, etiam si habet, amittis, quam, si non habet, aut excrucias aut occidis. sed pro istis magis apud eos, qui repetunt, quam apud eos, qui iudicant, intercedere conuenit. ne ipse uideatur auferre, qui, cum habeat potestatem, non cogit reddere, quamuis in cogendo ita debeat adhibere integritatem, ne amittat humanitatem.
Illud uero fidentissime dixerim, eum, qui pro homine ad hoc interuenit, ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem, quantum honeste potest, ad restituendum non compellit, socium esse fraudis et criminis. nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus, quam inpendimus; non enim opem fert, qui ad peccandum adiuuat ac non potius subuertit atque opprimit. sed numquid ideo nos aut exigere aut exigendum tradere uel possumus uel debemus? agimus. quantum episcopalis facultas datur, et humanum quidem nonnumquam sed maxime ac semper diuinum iudicium comminantes. nolentes autem reddere, quos nouimus et male abstulisse et, unde reddant, habere, arguimus, increpamus, detestamur quosdam clam, quosdam palam, sicut diuersitas personarum diuersam uidetur posse recipere medicinam nec in aliorum perniciem ad maiorem insaniam concitari, aliquando etiam, si res magis curanda non impedit, sancti altaris communione priuamus.
Yerum saepe accidit, ut nos fallant uel negando se abstulisse uel adfirmando se, unde restituant, non habere; saepe etiam et uos fallimini putando uel nos non agere, ut reddant, uel ipsos habere, unde reddant; et omnes aut paene omnes homines amamus nostras suspiciones uel uocare uel existimare cognitiones, quando credibilibus rerum signis mouemur, cum credibilia nonnulla sint falsa, sicut incredibilia nonnulla sunt uera. ideo quosdam commemorans, qui (et sceleris poenam sibi cupiunt relaxari et id, propter quod scelus admissum est, possidere), addidisti et aisti: \'Pro his quoque interueniendum putat sacerdotium uestrum\'. fieri enim potest, ut tu scias, quod ego nescio, et propterea putem pro aliquo interueniendum. quod me fallere potuit, cum te non potuerit, ut ego eum non credam possidere, quod tu possidere nosti. ita fit, ut, cum de reo sententia non una sit nostra, neutri tamen nostrum placeat, quod res non redditur aliena. de homine ut homines diuersa sentimus, sed in ipsa iustitia simul sumus. eo modo etiam fieri potest, ut, quod scio aliquem non habere, hoc eum tu habere non certissime teneas, sed credibiliter suspiceris et ob hoc tibi uidear interuenire pro eo, qui (et sceleris poenam sibi cupiat relaxari et id, propter quod scelus admissum est. possidere\'. ad summam igitur neque apud te neque apud tales, si qui reperiuntur, qualem te esse gaudemus, neque apud ipsos, qui magno \'studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa ac perniciosa petunt\', neque apud cor meum, cui testis est deus, ausim dicere, sentire, decernere interueniendum esse pro aliquo, ut, quod scelere abstulit, sceleris impunitate possideat, sed ut remissa iniuria, quod iniuriose abstulit, reddat, si tamen habet uel quod abstulit uel aliud, unde illud restituat.
Non sane quicquid ab inuito sumitur, iniuriose aufertur. nam plerique nec medico uolunt reddere honorem suum nec operario mercedem, nec tamen haec qui ab inuitis accipiunt, per iniuriam accipiunt, quae potius per iniuriam non darentur. sed non ideo debet iudex uendere iustum iudicium aut testis uerum testimonium, quia uendit aduocatus iustum patrocinium et iuris peritus uerum consilium; illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur, isti ex una parte consistunt. cum autem iudicia et testimonia, quae nec iusta et uera uendenda sunt, iniqua et falsa uenduntur, multo sceleratius utique pecunia sumitur, quia scelerate etiam quamuis a uolentibus datur. ille tamen solet tamquam male sibi ablatam pecuniam repetere, qui iustum iudicium emit, quoniam uenale esse non debuit; qui uero pro iniquo iudicio dedit, uellet quidem repetere, nisi timeret uel puderet emisse.
Sunt aliae personae inferioris loci, quae ab utraque parte non insolenter accipiunt sicut officialis, et a quo admouetur et cui admouetur officium; ab his extorta per inmoderatam inprobitatem repeti solent, data per tolerabilem consuetudinem non solent magisque reprehendimus, qui talia inusitate repetiuerunt, quam qui ea de more sumpserunt, quoniam multae necessariae personae rebus humanis uel inuitantur huius modi commodis uel tenentur. isti si uiam uitae mutauerint aut excellentioris conscenderint sanctitatis gradum, facilius ea, quae hoc modo adquisierunt, tamquam sua pauperibus largiuntur. quam eis, a quibus accepta sunt, tamquam aliena restituunt qui uero contra morem societatis humanae furtis, rapinis, calumniis, oppressionibus, inuasionibus abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus Zachaei publicani euangelico exemplo, qui cum hospitio dominum suscepisset, in uitam sanctam repente mutatus: Dimidium, inquit, rerum mearum do pauperibus et, si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo.
25
Uerum tamen si iustitia sincerius consulatur, iustius dicitur aduocato: Redde, quod accepisti, quando contra ueritatem stetisti, iniquitati adfuisti, iudicem fefellisti, iustam causam oppressisti, de falsitate uicisti, quod uides multos honestissimos et disertissimos uiros non solum impune uerum etiam gloriose uideri sibi committere, quam cuiquam in quolibet officio militanti: Redde, quod accepisti, quando iubente iudice cuicumque causae necessarium hominem tenuisti, ne resisteret, uinxisti, ne fugeret, inclusisti, postremo aut permanente lite exhibuisti aut finita dimisisti. sed illud cur aduocato non dicatur. in promptu est, quia scilicet ita non uult homo repetere, quod patrono, ut male uinceret, dedit, sicut non uult reddere, quod ab aduersario, cum male uicisset, accepit. quis tandem aduocatus aut ex aduocato ita uir optimus facile reperitur, qui suscepto suo dicat: Recipe, quod mihi, cum tibi male adessem, dedisti, et redde aduersario tuo, quod me agente inique abstulisti? et tamen, quem prioris non rectae uitae rectissime paenitet, etiam hoc facere debet, ut, si ille, qui inique litigauit, non uult admonitus corrigere iniquitatem, eius tamen iniquitatis nolit iste habere mercedem, nisi forte restituendum est alienum, quod per furtum clanculo aufertur, et restituendum non est, quod in ipso foro, ubi peccata puniuntur, decepto iudice et circumuentis legibus obtinetur. quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices reddi iubent? an crudelior est, qui subtrahit aliquid uel eripit diuiti, quam qui trucidat pauperem faenore? haec atque huius modi male utique possidentur et uellem restituerentur; sed non est, quo iudice repetantur.
26.1
Iam uero si prudenter intueamur, quod scriptum est: Fidelis hominis totus mundus diuitiarum est, infidelis autem nec obolus, nonne omnes, qui sibi uidentur gaudere licite conquisitis eisque uti nesciunt, aliena possidere conuincimus? hoc enim certe alienum non est, quod iure possidetur, hoc autem iure, quod iuste, et hoc iuste, quod bene. omne igitur, quod male possidetur, alienum est, male autem possidet, qui male utitur. cernis ergo, quam multi debeant reddere aliena siue pauci, quibus reddantur, reperiantur; qui tamen ubiubi sunt, tanto magis ista contemnunt, quanto ea iustius possidere potuerunt. iustitiam quippe et nemo male habet et, qui non dilexerit, non habet. pecunia uero et a malis male habetur et a bonis tanto melius habetur, quanto minus amatur. sed inter haec toleratur iniquitas male habentium et quaedam inter eos iura constituuntur, quae appellantur ciuilia, non quod hinc fiat, ut bene utentes sint, sed ut male utentes minus molesti sint, donec fideles et pii, quorum iure sunt omnia, qui uel ex illis fiunt uel inter illos tantisper uiuentes malis eorum non obstringuntur, sed exercentur, perueniant ad illam ciuitatem, ubi hereditas aeternitas est, ubi non habet nisi iustus locum, non nisi sapiens principatum, ubi possidebunt, quicumque ibi erunt, uere sua. sed tamen etiam hic non intercedimus, ut secundum mores legesque terrenas non restituantur aliena, quamuis placabiles uos uelimus malis, non ut placeant uel permaneant mali, sed quia ex illis fiunt, quicumque fiunt boni, et sacrificio misericordiae placatur deus, quem nisi propitium haberent mali, nulli essent boni.
26.2
Diu est, ut occupationibus tuis loquendo uideor onerosus, cum tibi homini acuto et docto cito solui potuerit, quod quaerebas. iam dudum autem finire deberem, si te tantum putarem fuisse lecturum, quod flagitasti ut rescriberem. felix in Christo uiuas, fili carissime.