1
Recentissimis litteris tuis respondere malui, non quod contempserim praecedentia quaesita tua minusue me delectauerint, sed quod in respondendo maiora, quam opinaris, molior. quamquam enim longiorem, quam longissima est, epistulam tibi mittendam esse praescripseris, non tamen tantum habemus otii, quantum existimas et quantum nos semper optasse nosti et optamus. ne quaeras, cur ita sit; illa enim facilius, quibus impedior, quam cur impediar, exposuerim.
Scribis, cur ego et tu, cum simus singuli, eadem multa faciamus, sol autem non idem faciat quod cetera sidera cuius rei causam conarer. nam si eadem nos agimus, multa et ille cum ceteris agit; si non ille, nec nos. ambulo et ambulas, mouetur et mouentur; uigilo et uigilas, lucet et lucent; disputo et disputas, circuit et circumeunt. tametsi actus animi nullo modo est his, quae uidemus, comparandus. si autem animum, ita ut aequum est, animo conferas, magis idem uel cogitare uel contemplari uel si quid aliud commodius dicitur, si ullus eis inest animus, sidera quam homines consideranda sunt. ceterum in corporum motibus si, ut soles, diligenter adtendas, nihil omnino a duobus idem fieri potest. an tu, cum deambulamus simul, satis idem nos agere existimas? absit a prudentia tua. septentrioni namque uicinior nostrum qui deambulat, aut alterum pari motu antecedat aut tardius ingrediatur necesse est; neutrum tamen sentiri potest. sed tu, ni fallor, quid intellegamus, non quid sentiamus, expectas. quod si ab axe in meridiem tendamus, coniuncti nobis atque inhaerentes, quantum ualemus, innitamurque marmori leui et aequali uel etiam ebori, tam non potest esse amborum idem motus quam uenae pulsus, quam forma, quam facies. remoue nos et pone Glauciam prolem, nihil egeris. quippe his etiam simillimis geminis tanta est necessitas, ut proprie moueantur, quanta fuit, ut singuli nascerentur.
! At enim hoc, inquies, rationi tantum; quod autem sol ab astris differt, sensibus etiam clarum atque manifestum est. si magnitudinem me cogis dispicere, nosti de interuallis quam multa dicantur et ad quantum incertum perspicuitas ista reuocetur. sed ut concedam ita esse, ut apparet, sic enim et credo, cuius tandem et sensum fefellit illa proceritas Naeuii pede longioris, quam qui est sex longissimus ? cui te credo nimium quaesisse hominem aequalem et, cum minime repperisses, usque in eius formam nostram epistulam tendere uoluisse. quare cum in terris quoque tale aliquid existat, nihil de caelo puto esse mirandum. si autem te monet, quod praeter solem nullius sideris lumen implet diem, quis, quaeso te, hominibus tantus apparuit quantus homo ille, quem deus suscepit longe aliter quam ceteros sanctos atque sapientes? quem si cum aliis hominibus conferas, maiore distantia continentur quam conlatione solis cetera sidera. quam sane similitudinem diligenter intuere. fieri enim potest mente, qua excellis, ut quandam quaestionem de homine Christo a te propositam transeuntes dissoluerimus.
Item quaeris, utrum summa illa ueritas et summa sapientia, forma rerum, per quam facta sunt omnia, quem filium dei unicum sacra nostra profitentur, generaliter hominis, an etiam uniuscuiusque nostrum rationem contineat. magna quaestio. sed mihi uidetur, quod ad hominem faciendum adtinet, hominis quidem tantum, non meam uel tuam ibi esse rationem; quod autem ad orbem temporis, uarias hominum rationes in illa sinceritaie uiuere. uerum hoc cum obscurissimum sit, qua similitudine inlustrari possit, ignoro, nisi forte ad artes illas, quae insunt animo nostro, confugiendum est. nam in disciplina metiendi una est anguli ratio, una quadrati. itaque quotiens demonstrare angulum uolo, non nisi una ratio anguli mihi occurrit; sed quadratum nequaquam scriberem, nisi quattuor simul angulorum rationem intuerer. ita quilibet homo una ratione, qua homo intellegitur, factus est; at ut populus fiat, quamuis et ipsa una ratio, non tamen hominis ratio, sed hominum. si igitur pars huius uniuersi est Nebridius, sicut est, et omne uniuersum partibus confit, non potuit uniuersi conditor deus rationem partium non habere. quam ob rem quod plurimorum hominum ibi ratio est, non ad ipsum hominem pertinet, quamquam miris rursum modis ad unum omnia redigantur. sed tu id commodius cogitabis. his contentus sis interim peto, quamquam iam excesserim Naeuium.