1
Inter ceteras ecclesiae Romanae curas et apostolicae sedis occupationes, quibus diuersorum consulta fideli ac medica disceptatione tractamus. frater et coepiscopus noster Iulius dilectionis uestrae litteras, quas ex Mileuitano concilio cura fidei propensiore misistis, mihi inopinanter ingessit Carthaginensis etiam synodi querelae parilis scripta subiungens. nimirum exulta–fc ecclesia tantam sollicitudinem commissis gregibus exhibere pastores, ut non solum neminem ei his patiantur errare. sed, si quas. magis ouium scaeuae delectationis herba seduxit ac si in errore permanserint. aut segregari penitus uelint aut inlicenter dudum petita uitantes custodiae pristinae circumspectione tutari in utraque parte uidelicet consulentes, ne uel suscipiendo tales simili ceterae ducantur exemplo uel spernendo redeuntes luporum morsibus uideantur ingestae. prudens admodum et catholicae fidei plena consultatio. qui enim aut tolerare possit errantem aut non recipere corrigentem? nam ut durum arbitror coniuentiam praebere peccantibus, ita impium iudico manum negare conuersis.
Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris. arcani honoris, inquam, illius, quem praeter illa, quae sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium ecclesiarum, super anxiis rebus quae sit tenenda sententia, antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse seruatam. uerum haec missa facio; neque enim hoc uestram credo latere prudentiam. quid id etiam actione firmastis nisi scientes, quod per omnes prouincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent? praesertim quotiens fidei ratio uentilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros nonnisi ad Petrum, id est sui nominis et honoris auctorem referre debere, uelut nunc rettulit uestra dilectio, quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus in commune prodesse. fiant enim necesse est cautiores, cum inuentores malorum ad duplicis relationem synodi sententiae nostrae statutis uiderint ab ecclesiastica communione seiunctos.
Gemino igitur bono caritas uestra fungetur. nam et canonum potiemini gratia seruatorum et beneficio uestro totus orbis utetur. quis enim catholicorum uirorum cum aduersariis Christi uelit ulterius miscere sermonem? quis saltem ipsam lucem uitae communione partiri? nouae haereseos nimirum fugiantur auctores. quid enim acerbius in dominum fingere potuerunt, quam cum adiutoria diuina cassarent causamque cotidianae precationis auferrent? hoc est dicere: Quo mihi opus deo? merito in hos dicat hymnidicus: Ecce homines, qui non posuerunt deum adiutorem sibi! negantes ergo auxilium dei inquiunt hominem sibi posse sufficere nec gratia hunc egere diuina, qua priuatus necesse est diaboli laqueis inretitus occumbat, dum ad omnia uitae perficienda mandata sola tantum modo libertate contendat. o prauissimarum mentium . peruersa doctrina! aduerte tandem, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut, dum indulgentius frenis eius utitur, in praeuaricationis praesumptione conciderit, nec ex hac potuit erui, nisi ei prouidentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi domini reformasset aduentus. audiat Dauid dicentem: Adiutorium nostrum in nomine domini et: Adiutor meus esto; ne derelinquas me neque despicias me, deus salutaris meus, quae incassum dixerit, si tantum in eius erat positum uoluntate, quod a domino flebili sermone poscebat.
Quae cum ita sint, cum in omnibus diuinis paginis uoluntati liberae nonnisi adiutorium dei legamus esse nectendum eamque nihil posse caelestibus praesidiis destitutam, quonam modo huic soli possibilitatem hanc pertinaciter, ut adseritis, defendentes sibimet, immo, quod est dignius dolore communi, iam plurimis Pelagius Caelestiusque persuadent? multifariis equidem ad instruendum tale magisterium uti possemus exemplis. nisi sciremus sanctitatem uestram ad plenum scripturas omnes callere diuinas, praesertim cum uestra relatio tantis ae talibus testimoniis sit referta, ut his solis ualeat praesens dogma rescindi, opusque non esse reconditis, cum his, quae facile nobis occurrentia posuistis, nec audeant obuiare nec possint. ergo dei gratiam conantur auferre, quam necesse est etiam restituta nobis status pristini libertate quaeramus; quippe nec alias diaboli machinas nisi eadem possumus iuuante uitare.
5
Illud uero, quod eos uestra fraternitas adserit praedicare, paruulos aeternae uitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. nisi enim manducauerint carnem filii hominis et biberint sanguinem eius, non habebunt uitam in semet ipsis. qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, uidentur mihi ipsum baptismum uelle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos credunt non sibi baptismate conferendum. si ergo nihil uolunt officere, non renasci fateantur necesse est nec regenerationis sacra fluenta prodesse. uerum ut superfluorum hominum praua doctrina celeri ueritatis possit ratione discingi, proclamat hoc dominus in euangelio dicens: Sinite infantes et nolite eos prohibere ad me.
Qua re Pelagium Caelestiumque, id est inuentores uocum nonarum, quae, sicut dixit apostolus, aedificationis nihilum sed magis uanissimas consuerunt parare quaestiones, ecclesiastica communione priuari apostolici uigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum ipsius uoluntatem, eosque interim dominico ouili non recipi, quod ipsi peruersae uiae secuti tramitem deserere uoluerunt. abscidendi sunt enim, qui nos conturbant et uolunt conuertere euangelium Christi. simul autem praecipimus, ut, quicumque id pertinacia simili defensare nituntur. par eos uindicta constringat, nonsolum enim qui faciunt sed etiam qui consentiunt facientibus, quia non multum interesse arbitror inter committentis animum et consentientis fauorem; addo amplius: plerumque dediscit errare, cui nemo consentit. haec igitur, fratres carissimi, in supradicta maneant fixa sententia: absint atriis domini, careant dum taxat custodia pastorali, ne duarum ouium dira contagia serpant forsitan per uulgus incautum rapacique lupus corde laetetur intra ouile dominicum tantas ouium fusas cateruas, dum a custodibus dissimulanter habetur uulnus duarum. prospiciendum est ergo, ne permittendo lupos mercennarii magis quam uideamur esse pastores.
Iubemus sane, quoniam Christus dominus noster propria uoce signauit nolle se mortem morientis, tantum ut reuertatur et uiuat. ut, si umquam sanum deposito praui dogmatis errore resipuerint damnarintque ea, quorum se ipsi praeuaricatione damnarunt, eis medicinam solitam, id est receptaculum suum ab ecclesia non negari, ne, dum eos redeuntes forsitan prohibemus, uere extra ouile remanentes expectantis hostis rabidis faucibus gluttiantur, quos in semet ipsi in spiculis malae disputationis armarunt. bene ualete, fratres. Dat. UI. KI. Febr. Honorio et Constantio uu. cc. conss.