1
Cum in auribus nostris fama crebresceret hoc uobis uestros episcopos dicere, cognitorem praemio fuisse corruptum, ut contra eos sententia proferretur, uos autem ista facile credere ac propterea multos uestrum adhuc nolle adquiescere ueritati, placuit nobis cogente domini caritate ex concilio nostro haec ad uos scripta dirigere, quibus primitus admoneremini illos uobis uictos atque conuictos haec mendacia iactare. qui etiam in suo mandato, quod pro ipsa conlatione fecerunt et suis nominibus atque subscriptionibus firmauerunt nos illic traditores et persecutores suos esse dicentes, in falsitate atque mendacio manifestissimo detecti atque conuicti sunt, ita ut uolentes gloriari de multitudine coepiscoporum suorum inter aliquorum absentium nomina etiam mortui nomen insererent et, cum quaereretur, ubi esset, subita perturbatione caecati ipsi eum confiterentur in itinere defecisse. et cum interrogarentur, quo modo potuerit apud Carthaginem subscribere, si in itinere iam defecerat, uehementius perturbati alio mendacio se obligauerunt respondentes eum a Carthagine redeuntem fuisse defunctum; de quo mendacio exire omnino minime potuerunt. ecce quibus creditis uel de antiqua traditione uel de cognitoris corruptione, qui mandatum suum, ubi nobis obiecerunt crimen traditionis, non potuerunt conscribere sine crimine falsitatis. proinde, quae maxime necessaria credidimus, his litteris tamquam breuiario collecta inseruimus, ne forte ad magna gestorum uolumina uel peruenire non facile possitis uel ea legere laboriosum putetis.,
Carthaginem uenimus et nos et episcopi uestri et, quod prius nolebant et indignum esse dicebant, in unum conuenimus. electi sunt ex nobis et ex ipsis septem hinc et septem inde, qui pro causa omnium loquerentur. electi sunt alii septem hinc et septem inde, cum quibus, ubi opus erat, consilium pertractarent. electi sunt quattuor hinc et quattuor inde, qui gestis conscribendis custodes essent, ne infalsatum aliquid ab aliquo diceretur. dati sunt etiam a nobis et ab ipsis notarii quattuor hinc et quattuor inde, ut bini cum exceptoribus iudicis alternarent, ne aliquis nostrum se dixisse aliquid causaretur, quod non fuisset exceptum. huic tantae diligentiae etiam illud est additum, ut et nos et ipsi quem ad modum ipse iudex uerbis nostris subscriberemus, ne quisquam diceret in illis gestis aliquid uel postea fuisse corruptum. cum enim adhuc uiuentibus eis, qui subscripserunt, innotuerint eadem gesta omnibus locis, in quibus oportet ut innotescant, sic etiam ad posteros confirmata ueritas perdurabit. nolite ergo esse ingrati tantae misericordiae dei, quae per istam diligentiam uobis ministrata est; nulla excusatio iam remansit; nimium dura, nimium diabolica corda sunt hominum, quae adhuc tantae manifestationi ueritatis obsistunt.
Ecce episcopi partis uestrae, quos omnes elegerunt, ut pro omnibus loquerentur, conati sunt, quantum potuerunt, ut omnino ipsa causa non ageretur, propter quam tantus numerus episcoporum utriusque partis de uniuersa Africa et de tam longinquis locis Carthaginem uenerat. et cum omnis anima suspensa expectaret, in tanta collectione quid ageretur, illi uehementer instabant, ut nihil ageretur. qua re hoc, nisi quia causam suam malam sciebant et facillime se posse uinci, si ageretur, dubitare non poterant? ipse ergo animus eorum, quo timebant, ne causa ageretur, iam uictos eos esse monstrabat. si enim extorquerent, quod uolebant, ut iam conlatio ipsa non fieret, nec disputationibus nostris ueritas appareret, redeuntes a Carthagine quid uobis erant responsuri? quid demonstraturi? credo, prolaturi erant gesta et dicturi uobis: Nos instabamus, ut causa non ageretur, illi instabant, ut ageretur. uos expectatis uidere, quid egerimus; ecce legite, ubi eos uicimus, ut nihil ageremus. forte et uos responderetis, si cor haberetis: Nihil ergo acturi ut quid istis? uel potius, qui nihil egistis, ut quid redistis?
Denique posteaquam non potuerunt efficere, quod conati sunt, id est ut causa non ageretur, ipsa actio demonstrauit, quid timuerint, quando in omnibus uicti sunt. confessi sunt enim contra ecclesiam catholicam, quae toto terrarum orbe diffunditur, nihil se habere, quod dicerent, quia diuinis sanctarum scripturarum testimoniis oppressi sunt, quibus ecclesia designatur incipiens ab Hierusalem creuisse per loca, in quibus apostoli praedicauerunt et nomina eorundem locorum in suis epistulis et actis conscripserunt, et inde diffundi per ceteras gentes. contra istam ecclesiam se non habere causam manifesta uoce professi sunt, ubi est euidentissima in nomine dei nostra uictoria. cum enim confirmant ecclesiam, cui nos communicare ipsos autem non communicare manifestum est, olim se uictos esse testantur et uobis, si sapiatis, apertissime indicant, quid dimittere et quid tenere debeatis non in ea falsitate, qua uobis non cessant adhuc usque mentiri, sed in illa ueritate, quam uicti coacti sunt confiteri.
5
Quisquis ergo ab hac catholica ecclesia fuerit separatus, quantum libet laudabiliter se uiuere existimet, hoc solo scelere, quod a Christi unitate disiunctus est, non habebit uitam, sed ira dei manet super eum. quisquis autem in hac ecclesia bene uixerit, nihil ei praeiudicant aliena peccata, quia unusquisque in ea proprium onus portabit, sicut apostolus dicit. et quicumque in ea corpus Christi manducauerit indigne, iudicium sibi manducat et bibit; nam etiam hoc ipse apostolus scripsit. cum autem dicit \'iudicium sibi manducat\', satis ostendit, quia non alteri iudicium manducat sed sibi. hoc nos egimus et ostendimus et obtinuimus, quia communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum sed consensione factorum. nam si in factis malis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam et personam suam nec praeiudicat alteri, quem in consensione mali operis socium non habet criminis.
Hoc etiam ipsi uoce apertissima coacti sunt confiteri non tunc, quando ista dicebamus, sed postea, cum aliud ageretur. nam cum uentum fuisset ad causam etiam Caeciliani, quam nos ab ecclesiae causa distinguebamus, ut, si forte malus esset inuentus, ipsum anathemaremus, non tamen propter ipsum ecclesiam Christi relinqueremus, cui per malam suam causam praeiudicare non posset, — cum ergo etiam ad ipsam Caeciliani causam uentum fuisset et legissent illi concilium Carthaginense, ubi recitabant septuaginta plus minus episcoporum sententias contra Caecilianum absentem prolatas. respondimus eis sic non obesse illud episcoporum concilium absenti Caeciliano, quem ad modum non obfuit plurium episcoporum partis Donati concilium absenti Primiano, quando eum in Maximiani causa plus minus centum episcopi damnauerant. tunc illi nominata causa Maximiani, unde sciunt se etiam, quos damnauerant, in honore integro suscepisse et baptismum in sacrilego Maximiani schismate datum se confirmasse et non destruxisse et in sua Bagaitana sententia, qua eos damnauerunt, quibusdam, qui in ipso schismate fuerunt, dilationem dedisse et dixisse, quod eos non polluerint sacrilegi surculi Maximiani plantaria, — ista ergo causa posteaquam eorum aures percussit, expauescentes et perturbati et obliti, unde superius contra nos contendebant, continuo dixerunt: (Nec causa causae nec persona personae praeiudicat\' et confirmauerunt uerbis . suis, quod nos antea de ecclesia dicebamus, quia non solum catholicae transmarinae, contra quam se confessi sunt non habere, quod dicerent, uerum etiam catholicae Africanae, quae illi unitatis communione coniungitur, causa et persona Caeciliani. qualiscumque fuisset, praeiudicare non posset, si Maximianus. qui cum ceteris sociis suis Primianum damnauit, si etiam Felicianus. qui simul Primianum damnauit et postea in causa Primiani a Donati parte damnatus est, non praeiudicat parti Donati, cui modo episcopus, sicut antea fuerat, receptus adiungitur, si etiam ipsis sociis suis Maximianus non praeiudicat, quibus isti dilationem dederunt dicentes eos ab illo, cum quo fuerunt, non fuisse pollutos, quia nec causa causae praeiudicat nec persona personae.
Quid ergo quaeritis amplius? multis quidem uerbis superSuis gesta onerauerunt et, quia non potuerunt efficere, ut causa non ageretur, hoc fecerunt multum loquendo, ut, quod actum est, difficile legeretur. sed debent uobis etiam ista eorum pauca uerba sufficere, ne propter nescio qua, nescio quorum hominum crimina oderitis unitatem catholicae ecclesiae, quia, sicut ipsi dixerunt, relegerunt, subscripserunt, nec causa causae praeiudicat nec persona personae. nam et in ipsa causa Caeciliani, quam licet ad ecclesiae causam non pertinentem tamen defendendam suscepimus, ut etiam ibi calumniae manifestarentur ipsorum, apertissime uicti sunt, nihil eorum, quae in Caecilianum intendebant, probare potuerunt. insuper etiam de criminibus traditionis nos episcopalia gesta protulimus. unde recitauimus aliquos eorum episcoporum, qui sententias in absentem dixerant Caecilianum, manifestissimos fuisse traditores. contra ipsa gesta illi, quia non habebant, quod dicerent, falsa esse dixerunt, sed nullo modo probare potuerunt.
Insuper etiam confessi sunt uel potius pro magna gloria professi sunt Caecilianum apud Constantinum imperatorem a suis praecessoribus accusatum et addiderunt mendacium, quod illis accusantibus fuerit ab imperatore damnatus. ecce et hinc uicti sunt, unde uobis solent nebulas erroris offundere concitantes nobis inuidiam et in odium uestrum nos adducentes, quia ecclesiae causam apud imperatores agimus. ecce maiores eorum, de quorum nominibus gloriantur, ecclesiae causam egerunt apud imperatorem, persecuti sunt accusando Caecilianum apud imperatorem, damnatum dixerunt. iam non uos inducant uanissimis et mendacissimis uerbis; redite ad cor uestrum, timete dominum, cogitate ueritatem, relinquite falsitatem. quicquid enim iam passi fueritis imperialibus legibus, quod non pro iustitia sed pro iniquitate patimini, non poteritis dicere ideo nos esse iniustos, quia sic uobiscum agi non debuit, ut imperator uos ab ista iniquitate compesceret. episcopi enim uestri confessi sunt maiores suos sic egisse cum Caeciliano, quo modo uobiscum agi non uultis. et tamen, quod Caecilianum apud imperatorem persecuti fuerint, etiam ipsis confitentibus et profitentibus satis constitit; quod autem Caecilianus fuerit ab imperatore damnatus, omnino non constitit; immo etiam constitit eum accusantibus et persequentibus maioribus eorum et bis numero prius ab episcopis et ab ipso postea imperatore fuisse purgatum. hoc etiam ipsi confirmauerunt talia postea quasi pro causa sua proferendo, ut magis contra ipsos esse inuenirentur et pro causa Caeciliani etiam illa, quae protulerunt, recitarentur. quoscumque ergo accusare uoluerunt, nullis certis documentis probare potuerunt; quicquid autem nos et pro ecclesiae causa et pro Caeciliani causa diximus, et uerbis suis et lectionibus a se prolatis etiam ipsi confirmauerunt.
Nam protulerunt primo codicem Optati, unde quasi probarent Caecilianum ab imperatore damnatum. qui codex cum contra illos legeretur et magis ostenderet Caecilianum fuisse purgatum, ab omnibus risi sunt. sed quia ipse risus non potuit ab exceptoribus excipi, uerbis suis apud acta risos se esse testati sunt. iterum protulerunt et recitauerunt libellum imperatori Constantino a suis maioribus datum, ubi questi sunt, quod eos memoratus imperator grauiter persequeretur, ae sic eodem libello manifestarunt se apud imperatorem a Caeciliano fuisse superatos falsumque esse, quod dixerunt, eum ab imperatore damnatum. tertio protulerunt litteras eiusdem Constantini ad uicarium Uerinum datas, ubi eos grauiter detestatur et propterea dicit de exilio relaxandos et furori suo dimittendos, quia iam deus in illos coeperat uindicare, ac sic etiam istis imperatoris litteris confirmarunt falsum se dixisse, quod Caecilianus ab imperatore damnatus sit, cum potius imperator ipsos a Caeciliano uictos esse monstrauerit, quando eos uehementer execratus ideo iussit, ut de exilio dimitterentur, ut deo iudice, sicut etiam coeperant, punirentur.
10
Postea Felicis Aptungensis, ordinatoris Caeciliani, in medium causam miserunt dicentes eundem Felicem fuisse traditorem, a quo Caecilianus fuerat ordinatus, et eiusdem Constantini imperatoris pro Caeciliano contra se ipsos litteras protulerunt, ubi ad proconsulem scripsit, ut ad comitatum suum mitteretur Ingentius. iste autem Ingentius confessus fuerat in cognitione Aeliani proconsulis falsum se fecisse aduersus Felicem, Caeciliani ordinatorem. dicebant ergo isti non sine causa uoluisse imperatorem, ut ad se mitteretur Ingentius, nisi quia Caeciliani adhuc causa pendebat, et conabantur inmittere suspicionem uanissimam, quod, posteaquam Ingentius ad comitatum directus est, tunc imperator contra Caecilianum praetulerit iudicare et illud iudicium suum, quod nos recitaueramus, ubi inter partes cognouerat Caecilianumque purgauerat, sententia posteriore rescindere. sed dicebatur eis, ut hoc potius legerent, et nihil omnino proferebant. illae autem litterae imperatoris, quibus ad se mitti iussit Ingentium, quas contra se ipsos pro Caeciliano recitauerunt, hoc continent, quod Aelianus pro consule in causa Felicis audientiam praebuerit competentem eundemque Felicem a crimine traditionis innocentem fuisse constiterit; sed Ingentium ad comitatum suum propterea iubere transmitti, ut illis, qui ibi erant et diurnis diebus eum interpellare non desinebant, apparere et intimare posset et frustra eos Caeciliano inuidiam comparare et aduersus eum uiolenter insurgere uoluisse.
Quis eos crederet contra se ista recitasse pro nobis, nisi dei omnipotentis nutu factum esset, ut non solum uerba eorum gestis tenerentur, sed etiam manus subscribentium legerentur? nam et ordinem consulum et dierum, qui gestis expressus est, si quis nunc diligenter aduertat, inueniet primo Caecilianum episcopali iudicio fuisse purgatum. deinde non multo post Felicis Aptungensis causa ab Aeliano proconsule examinata est, ubi eum constitit innocentem. in qua causa ad comitatum mitti iussus Ingentius et longe postea ipse imperator causam inter partes cognouit atque finiuit. in qua cognitione Caecilianum innocentem illos autem calumniosissimos iudicauit. in quo ordine consulum et dierum satis ostenditur fallaciter eos et calumniose dixisse, quod imperator misso ad comitatum Ingentio iudicium suum mutauit et Caecilianum, quem prius purgauerat, postea condemnauit. non solum autem nihil de hac re legere potuerunt et contra se ipsos tanta legerunt, sed etiam per ordinem consulum euidentius conuincuntur post causam Felicis proconsulari iudicio terminatam, in qua iussum est, ut ad comitatum Ingentius mitteretur, nec paruo interuallo sed longe postea memorati imperatoris iudicio inter partes habito Caecilianum fuisse purgatum.
Non ergo uobis dicant, quia praemio corrupimus iudicem. quid enim aliud solent uicti homines dicere? aut si aliquid dedimus iudici, ut contra illos pro nobis pronuntiaret, ipsis quid dedimus, ut contra se pro nobis tanta non solum dicerent, uerum etiam recitarent? an forte uolunt, ut eis apud uos gratias agamus, quia, cum dicant iudicem praemio a nobis esse corruptum, ipsi tamen multa, quae pro nobis contra se ipsos dixerunt et recitauerunt, gratis nobis omnia praestiterunt? aut certe, si propterea dicunt, quod nos uicerint, quia melius egerunt causam Caeciliani quam nos, hoc plane credite illis; nos enim duas lectiones pro illo sufficere putaueramus, illi autem quattuor protulerunt.
13.1
Sed quid pluribus litteras oneremus? si uultis nobis credere, credite et teneamus pariter unitatem, quam iubet et diligit deus. si autem nobis non uultis credere, gesta ipsa legite aut, uobis ut legantur, admittite et, an uera sint, quae scripsimus, ipsi uobis probate. si autem nihil horum facere uultis et manifestissima ueritate conuictam partis Donati falsitatem adhuc sequi desideratis, mundi sumus a poena uestra, quando uos sero postea paenitebit. si uero id, quod uobis praestitit deus, non contempseritis et post causam tam diligenter actam et tam diligenter manifestatam peruersam consuetudinem relinquentes paci Christi et unitati consenseritis, de uestra; correctione gaudebimus et sacramenta Christi, quae in sacrilegio schismatis ad iudicium habetis, utilia et salubria nobis erunt, cum in catholica pace habueritis caput Christum, ubi caritas cooperit multitudinem peccatorum.
13.2
Haec ad uos scripsimus XUIII Kal. Iulias piissimo Honorio Augusto UIIII cons., ut, quando possunt, ad quosque uestrum istae litterae peruenirent.