1
Quamuis mox, ut audiuimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum certissima nobis esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga ecclesiam dei, cuius te ueraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti, tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiam si pigri et cunctantes essemus, exhortationem beniuolentissimam mittere, ut instruente humilitate nostra per religiosam oboedientiam tuam dominus, cuius munere talis es, ecclesiae suae iam iamque subueniat, maiore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime multumque in Christi caritate honorande fili.
Et fratres quidem multi sancti collegae mei grauiter ecclesia perturbata profecti sunt paene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos siue iam uideris siue litteras eorum ab urbe Roma opportunitate cuiusquam occasionis acceperis, ego tamen, licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et conpresbyterum meum, qui urgenti necessitate pro salute ciuis sui etiam media hieme quomodocumque ad illas partes uenire compulsus est, et salutare et admonere caritatem tuam, quam habes in Christo Iesu domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo nouerint inimici ecclesiae leges illas, quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis uiuo Stilichone in Africam missae sunt, uoluntate imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas; quo nesciente uel nolente factum siue dolose iactant siue libenter putant atque hinc animos inperitorum turbulentissimos reddunt nobisque periculose ac uehementer infestos.
Hoc autem, quod petendo uel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam collegarum meorum fieri uoluntate. arbitror quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut nouerint, sicut dixi, homines uani, quorum et aduersantium salutem requirimus, et leges, quae pro ecclesia Christi missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Mileuitana, ab episcopo suo uenerabili fratre meo Seuero, qui tuam mecum sincerissimam dilectionem multum salutat, per Hipponem–Regium, ubi ego sum, transire iussus est, quia, cum forte simul essemus in magnis ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad eximietatem tuam et non inueniebamus. iam quidem unam epistulam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifatii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos peruenerant grauiora, quae nos uehementius agitarent, quibus comprimendis uel corrigendis quem ad modum meliore secundum uiam Christi consilio succurratur, commodius episcopi, qui propterea nauigauerunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius » deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. illud tamen, quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga ecclesiam prouincia nouerit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos, qui profecti sunt, uideas, quam primum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis uigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. neque enim paruum in his malis solatium dominus obtulit, quod te uoluit multo amplius posse, quam poteras, quando iam de tuis multis et magnis bonis operibus gaudebamus.
Multum sane de quorundam neque paucorum fide firma et stabili gratulamur, qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem uel catholicam pacem conuersi sunt, pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat. propterea enim maxime ab hominibus nimium durumque peruersis nunc inimicitiarum grauiores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent; sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et ualeant adiuuante misericordissima gratia domini saeculum praesens et hominum diem robore cordis ualentiore contemnere. commonitorium, quod misi, fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab eximietate tua illis tradatur, cum nenerint. tantam quippe tui sincerissimi pectoris habemus fiduciam, ut adiuuante domino deo nostro non solum impertitorem auxilii te uelimus uerum etiam consilii participem.