1
Breuem epistulam tuam sed plane uehementem flagitatricem prolixae epistulae meae non inuitus immo etiam laetus accepi, non quod facile sufficerem auiditati, sed quod gratularer caritati tuae, quia, etsi non de idoneo expetis, bonum est tamen, quod expetis. et ad longam quidem epistolam conscribendam magis mihi otium quam facultas defit occupatissimo scilicet ecclesiasticis curis, a quibus pauculae temporum stillae uix recreant uel cogitantem aliquid uel ea, quae magis urgent et mihi uidentur pluribus profutura, dictantem uel reficientem corporis uires nostrae necessarias seruituti. nam uerba non desunt, quibus possit multa charta compleri: sed quod a nobis in eadem sermonis prolixitate desideras. ad hoc me idoneum non esse respondeo. thesaurum enim sapientiae te desiderasse dixisti, sed minus accepisse quam uoluisti, cum ego ex illo thesauro mendicabunda prece cotidianam stipem rogem uixque impetrem.
Oraculum autem legis quo modo sum, de cuius latis atque abditis penetralibus nescio longe plura, quam scio. eiusque multiplices sinus opacosque secessus adire ac penetrare non ualeo, sicut uolo, et me non aliud quam minus dignum esse cognosco? porro sacrator iustitiae quis ego. cui me sacratum esse permagnum est? iam uero quod instauratorem spiritalis gloriae me appellas, — da ueniam — multum. cui loquaris, ignoras; ipse quippe adhuc in hac gloria sic instauror, ut de die in diem, non solum quantum accedam, sed utrum omnino aliquid accedam, latere me fatear. dispensator plane salutis aeternae cum ceteris innumerabilibus conseruis meis sum. quod si uolens facio, mercedem habeo. si autem inuitus, tantum dispensatio mihi credita est; neque enim esse salutis illius dispensatorem per uerbum et sacramentum iam hoc est etiam esse participem. nam si per bonos non dispensaretur. non recte apostolus diceret: Imitatores mei estote sicut et ego Christi. rursus si per malos non dispensaretur: non de quibusdam dominus diceret: Quae dicunt, facite. quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt. multi ergo dispensatores sunt. per quorum ministerium peruenitur ad aeternam salutem; sed quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur, et inter ipsos fideles, in quorum me numero ille, qui non fallitur, computet, alius est sic alius autem sic, s icut unicuique deus partitus est mensuram fidei.
Itaque te. frater carissime atque dulcissime, pascat potius dominus sapientiae floribus et uiui fontis haustibus inriget. si quid autem per operulam meam religiosissimo studio tuo conferri posse arbitraris, quia et capacem te esse intellego et auidum sentio, magis in alia nostra opuscula, quae multis uoluminibus comprehenduntur, tibi animus intendendas est, quam per epistulas aliquid sperandum, quod tuum desiderium possit explere. aut certe in praesentia sume, quod potero, quam te puto tuam nobis ideo non exhibere, quia non uis; quid enim magnum est adiuuante domino, ut homo liber a cuiusquam loci munere uenias ad nos siue nobiscum diu futurus siue peracto saltem pauxillo temporis rediturus?
Ecce paene factum est, quod in quinque uersuum tuorum tertio posuisti, ut magis loquacem quam eloquentem haberes epistulam meam. quod autem in quinto atque ultimo uersu septem pedes sunt, utrum numerus tuum fefellit auditum, an experiri uoluisti, utrum ego adhuc ista diiudicare meminerim, quae forte iam obliti sunt, qui talium aliquando studiosi postea plurimum in ecclesiasticis litteris profecerunt?
5
Psalterium a sancto Hieronymo translatum ex Hebraeo non habeo. nos autem non interpretati sumus, sed codicum Latinorum nonnullas mendositates ex Graecis exemplaribus cmendauimus. unde fortassis fecerimus aliquid commodius, quam erat, non tamen tale, quale esse debebat. nam etiam nunc, quae forte nos tunc praeterierunt, si legentes mouerint, conlatis codicibus emendamus. ita illud, quod perfectum est. tecum nos quoque requirimus.