1
Deum nostrum, qui nos uocauit in suum regnum et gloriam, et rogaui et rogo, ut hoc, quod ad te scribo, sancte frater Hieronyme, consulens te de his, quae nescio, fructuosum esse nobis uelit. quamquam enim te multo. quam ego sum, aetate maiorem tamen etiam ipse iam senex consulo; sed ad discendum, quod opus est, nulla mihi aetas sera uideri potest, quia, etsi senes magis decet docere quam discere. magis tamen discere quam, quid doceant, ignorare. nihil equidem molestius fero in omnibus angustiis meis, quas patior in difficillimis quaestionibus, quam in tam longinquo tuae caritatis absentiam, ut uix possim meas dare, uix recipere litteras tuas per interualla non dierum, non mensium sed aliquot annorum. cum, si fieri posset, cotidie praesentem te habere uellem, cum quo loquerer, quicquid uellem. nec ideo tamen non debui facere, quod potui, si uon potui totum, quod uolui.
Ecce uenit ad me religiosus iuuenis catholica pace frater, aetate filius, honore conpresbyter noster Orosius uigil ingenio, paratus eloquio, flagrans studio, utile uas in domo domini esse desiderans ad refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infelicius quam corpora barbaricus gladius trucidarunt. nam inde ad nos usque ab Oceani litore properauit fama excitus, quod a me posset de his, quae scire uellet, quicquid uellet, audire. neque nullum cepit aduentus sui fructum: primo, ne de me multum famae crederet; deinde docui hominem, quod potui, quod autem non potui, unde discere posset, admonui atque, ut ad te iret, hortatus sum. qua in re consilium uel praeceptum meum cum libenter et oboedienter acciperet, rogaui eum, ut abs te ueniens per nos ad propria remearet. quam eius pollicitationem tenens occasionem mihi credidi a domino esse concessam, qua tibi scriberem de his, quae per te scire cupio. quaerebam enim, quem ad te mitterem, nec mihi facile occurrebat idoneus et fide agendi et alacritate oboediendi et exercitatione peregrinandi. ubi ergo istum iuuenem expertus sum, eum ipsum esse, qualem a domino petebam, dubitare non potui.
Accipe igitur, quae mihi peto aperire ac disserere non graueris. quaestio de anima multos mouet, in quibus et me esse confiteor. nam quid de anima firmissime teneam. non tacebo; deinde subiungam, quid mihi adhuc expediri uelim. anima hominis inmortalis est secundum quendam modum suum; non enim omni modo sicut deus, de quo dictum est, quod solus habeat inmortalitatem; nam de animae mortibus sancta scriptura multa commemorat, unde illud est: Sine mortuos sepelire mortuos suos. sed quod ita moritur alienata a uita dei, ut tamen in natura sua uiuere non omnino desistat, ita mortalis ex aliqua causa inuenitur, ut etiam inmortalis non sine ratione dicatur. non est pars dei anima. si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset quod si esset, nec deficeret in deterius nec proficeret in melius nec aliquid in semet ipsa uel inciperet habere, quod non habebat, uel desineret habere, quod habebat, quantum ad eius ipsius affectiones pertinet. quam uero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis se ipsum aduertit, agnoscit. frustra autem dicitur ab eis, qui animam dei esse partem uolunt, hanc eius labem ac turpitudinem, quam uidemus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem, quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse sed ex corpore. quid interest, unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, unde libet aegrotare non posset? nam quod uere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari uel corrumpi potest; alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset inuulnerabilis, si nullus ei casus accideret. non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est. deum autem nefas est nisi uere summeque incommutabilem credere. non est igitur anima pars dei.
Incorpoream quoque esse animam etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. sed ne uerbi controuersiam uel superfluo faciam uel merito patiar, quoniam, cum de re constat, non est opus certare de nomine. si corpus est omnis substantia uel essentia uel si quid aptius nuncupatur id, quod aliquo modo est in se ipso, corpus est anima. item si eam solam incorpoream placet appellare naturam, quae summe incommutabilis et ubique tota est, corpus est anima, quoniam tale aliquid ipsa non est. porro si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, altitudine ita sistitur uel mouetur, ut maiore sui parte maiorem locum occupet et breuiore breuiorem minusque sit in parte quam in toto, non est corpus anima. per totum quippe corpus, quod animat, non locali diffusione sed quadam uitali intentione porrigitur; nam per omnes eius particulas tota simul adest nec minor in minoribus et in maioribus maior sed alicubi intentius alicubi remissius et in omnibus tota et in singulis tota est. neque enim aliter, quod in corpore etiam non toto sentit, tamen tota sentit; nam cum exiguo puncto in carne uiua aliquid tangitur, quamuis locus ille non solum totius corporis non sit, sed uix in corpore uideatur, animam tamen totam non latet neque id, quod sentitur, per corporis cuncta discurrit, sed ibi tantum sentitur, ubi fit. unde ergo ad totam mox peruenit, quod non in toto fit, nisi quia et ibi tota est, ubi fit, nec, ut tota ibi sit, cetera deserit? uiuunt enim et illa ea praesente, ubi nihil tale factum est. quod si fieret et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret. proinde et in omnibus simul et in singulis particulis corporis sui tota simul esse non posset, si per illas ita diffunderetur, ut uidemus corpora diffusa per spatia locorum minoribus suis partibus minora occupare et amplioribus ampliora. quapropter si anima corpus esse dicenda est, non est certe corpus, quale terrenum est nec quale humidum aut aerium aut aetherium. omnia quippe talia maiora sunt in maioribus locis et minora in minoribus et nihil eorum in aliqua sui parte totum adest, sed, ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. unde intellegitur, anima siue corpus siue incorporea dicenda sit, propriam quandam habere naturam omnibus his mundanae molis elementis excellentiore substantia creatam, quae ueraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intellegi uitaque sentiri. neque haec perinde loquor, ut te, quae tibi nota sunt, doceam, sed ut aperiam, quid firmissime de anima teneam, ne me quisquam, cum ad ea uenero, quae requiro, nihil de anima uel scientia uel fide tenere arbitretur.
5
Certus etiam sum animam nulla dei culpa, nulla dei necessitate uel sua sed propria uoluntate in peccatum esse conlapsam nec liberari posse de corpore mortis huius uel suae uoluntatis uirtute tamquam sibi ad hoc sufficiente uel ipsius corporis morte sed gratia dei per legum Christum dominum nostrum nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem mediator dei et hominum homo Christus Iesus. quaecumque autem sine gratia mediatoris et sacramento eius in qualibet corporis aetate de corpore exierit, et in poena futuram et in ultimo iudicio recepturam corpus ad poenam. si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regeneretur in Christo ad eius pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram et corpus ad gloriam recepturam. haec sunt, quae de anima firmissime teneo.
Nunc accipe, obsecro, quid requiram et noli me spernere; sic non te spernat, qui pro nobis dignatus est sperni. quaero, ubi contraxerit anima reatum, quo trahitur in condemnationem etiam infantis morte praeuenti, si ei per sacramentum, quo etiam paruuli baptizantur, Christi gratia non subuenerit. non enim es ex illis, qui modo noua quaedam garrire coeperunt dicentes nullum reatum esse ex Adam tractum, qui per baptismum in infante soluatur. quod te sapere si scirem, immo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem. sed quia tenemus de hac re sententiam tuam concinentem catholicae fundatissimae fidei, qua et Iouiniani uaniloquia redarguens adhibuisti testimonium ex libro Iob: Nemo mundus in conspectu tuo nec infans, cuius est diei unius uita super terram, deinde adiunxisti: 'Tenemurque rei in similitudinem praeuaricationis Adae\ et liber tuus in Ionam prophetam satis hoc insigniter dilucideque declarat, ubi ieiunare paruulos propter ipsum originale peccatum merito coactos esse dixisti, non inconuenienter abs te quaero, hunc reatum anima ubi contraxerit, unde oporteat eam etiam in illa aetate per sacramentum Christianae gratiae liberari.
Ego quidem ante aliquot annos, cum libros quosdam scriberem de libero arbitrio, qui in multorum manus exierunt et habentur a plurimis, quattuor opiniones de animae incarnatione, utrum ex illa una, quae primo homini data est, ceterae propagentur, an singulis quibusque nouae etiam modo fiant, an alicubi iam existentes uel mittantur diuinitus uel sponte labantur in corpora, ita putaui esse tractandas, ut, quaelibet earum uera esset, non impediret intentionem meam, qua tunc aduersus eos quantis poteram uiribus agebam, qui naturam mali suo principio praeditam aduersus deum conantur inducere, id est contra Manichaeos; nam de Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dissimiles blasphemias fabulantur. ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistula inter ceteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi de hac quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae uiro nobisque in Christi caritate gratissimo Marcellino, quod anima sit pars dei, primo quia non de incarnatione eius sed de natura quaeritur, cum hoc quaeritur, deinde quia hoc sentiunt illi, contra quos agebam, et id maxime agebam, ut creatoris inculpabilem inuiolabilemque naturam a creaturae uftiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium principium principesque tribuunt, ipsam boni dei substantiam ex parte, qua capta est, corruptam et oppressam et ad peccandi necessitatem perductam esse contendant. hoc itaque excepto haereticae opinionis errore ex quattuor reliquis opinionibus quaenam sit eligenda, scire desidero. quaecumque enim eligenda est, absit, ut inpugnet hanc fidem, de qua certi sumus, omni animae etiam paruuli infantis necessariam esse liberationem ex obligatione peccati eamque nullam esse nisi per legum Christum et hunc crucifixum.
Proinde, ne longum faciamus, hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo deus faciat. cui sententiae ne obiciatur, quod omnes creaturas sexto die consummauerit deus, septimo requieuerit, adhibes testimonium ex euangelio: Pater meus usque nunc operatur. sic enim ad Marcellinum scripsisti, in qua epistula etiam mei commemo<3Tn«, rationem beniuolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei possem istam facilius explicare sententiam. quod si potuissem, non ille hoc abs te tam longe posito inquireret, si tamen id tibi ex Africa scripsit. nam quando scripserit, nescio; tantum scio, quod de hoc bene cognouerit cunctationem meam, unde me inconsulto facere uoluit. quamquam etiam si consuleret, magis hortarer et gratias agerem, quod nobis conferri omnibus posset, nisi tu breniter rescribere quam respondere maluisses, credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire, quod ille quaesierat. ecce uolo, ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo.
Misisti ad me discipulos, ut eam rem doceam, quam nondum ipse didici. doce ergo, quod doceam; nam ut doceam, multi a me flagitant eisque me sicut alia multa et hoc ignorare confiteor. et fortasse, quamuis in os meum uerecundentur, tamen apud se dicunt: Tu es magister in Israhel et haec ignoras! quod quidem dominus ei dixit, qui erat unus illorum, quos delectabat uocari rabbi, unde etiam ad uerum magistrum nocte uenerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueuerat. me autem magistrum potius audire quam uelut magistrum delectat audiri. recolo enim, quid dixerit eis, quos prae ceteris elegit: Uos autem, inquit, nolite uocari ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester Christus. nec alius docuit Moysen etiam per Iothor nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum; a quocumque uerum dicitur, illo donante dicitur, qui est ipsa ueritas. quid, si ideo adhuc ista nescimus et ea neque orando neque legendo neque cogitando et ratiocinando inuenire potuimus, ut probemur, non solum indoctos quanta caritate doceamus, uerum a doctis etiam quanta humilitate discamus? –
10
Doce ergo, quaeso, quod doceam, doce, quod teneam, et dic mihi, si animae singillatim singulis hodieque nascentibus fiunt, ubi in paruulis peccent, ut indigeant in sacramento Christi remissione peccati peccantes in Adam. ex quo caro est propagata peccati, aut, si non peccant, qua iustitia creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas, nisi per ecclesiam subuentum fuerit, damnatio consequatur, cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia baptismi subueniri. tot igitur animarum milia, quae in mortibus paruulorum sine indulgentia Christiani sacramenti de corporibus exeunt, qua aequitate damnantur, si nouae creatae nullo suo praecedente peccato sed uoluntate creatoris singulae singulis nascentibus adhaeserunt, quibus eas animandis ille creauit et dedit, qui utique nouerat, quod unaquaeque earum nulla sua culpa sine baptismo Christi de corpore fuerat exitura? quoniam igitur neque de deo possumus dicere, quod uel cogat animas fieri peccatrices uel puniat innocentes, neque negare fas nobis est eas, quae sine Christi sacramento de corporibus exierint, etiam paruulorum non nisi in damnationem trahi, obsecro te, quo modo haec opinio defenditur, qua creduntur animae non ex illa una primi hominis fieri omnes sed sicut illa una uni ita singulis singulae?
Ea uero, quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere, sicuti est illud, quo eam sibi quidam uidentur urgere, quo modo consummauerit deus omnia opera sua sexto die et septimo requieuerit, si nouas adhuc animas creat. quibus si dixerimus, quod ex euangelio in supra dicta epistula posuisti: Pater meus usque nunc operatur, respondent: \'Operatur dictum est institutas administrando, non nonas instituendo naturas\', ne scripturae geneseos contradicatur, ubi apertissime legitur consummasse deum omnia opera sua. nam et quod eum scriptum est requieuisse, utique a creandis nouis creaturis intellegendum est, non a gubernandis. quia tunc ea, quae non erant, fecit, a quibus faciendis requieuit, quia consummauerat omnia, quae, antequam essent, uidit esse facienda, ut deinceps non ea, quae non erant, sed ex his, quae iam erant, crearet et faceret, quicquid faceret. ita utrumque uerum esse monstratur, et quod dictum est: Requieuit ab operibus suis et quod dictum est: Usque nunc operatur, quoniam genesi non potest euangelium esse contrarium.
Uerum his, qui haec ideo dicunt, ne credatur modo deus sicut illam unam nouas animas, quae non erant. facere, sed ex illa una, quae iam erat, eas creare uel ex fonte aliquo siue thesauro quodam, quem tunc fecit, eas mittere, facile respondetur etiam illis sex diebus multa deum creasse ex his naturis, quas iam creauerat, sicut ex aquis alites et pisces, ex terra autem arbores, faenum, animalia. sed quod ea, quae non erant, tunc fecerit, manifestum est; nulla enim erat auis, nullus piscis, nulla arbor, nullum animal et bene intellegitur ab his creatis requieuisse, quae non erant et creata sunt, id est cessasse, ne ultra, quae non erant, crearentur. sed nunc quod dicitur animas non in nescio quo fonte iam existentes mittere nec de se ipso tamquam suas particulas inrorare nec de illa una originaliter trahere nec pro delictis ante carnem commissis carneis uinculis compedire sed nouas creare singulas singulis suam cuique nascenti, non aliquid facere dicitur, quod ante non fecerat. iam enim sexto die fecerat hominem ad imaginem suam, quod utique secundum animam rationalem . fecisse intellegitur. hoc et nunc facit non instituendo, quod non erat, sed multiplicando, quod erat. unde et illud uerum . est, quod a rebus, quae non erant, instituendis requieuit, et hoc uerum est, quod non solum gubernando, quae fecit, uerum etiam aliquid, non quod nondum sed quod iam creauerat, numerosius creando usque nunc operatur. uel sic ergo uel alio quolibet modo eximus ab eo, quod nobis obicitur de requie dei ab operibus suis, ne propterea non credamus nunc usque fieri animas nouas non ex illa una sed sicut illam unam.
Nam quod dicitur: \'Quare facit animas. eis, quos nouit cito morituros?\' possumus respondere parentum hinc peccata uel conuinci uel flagellari. possumus etiam recte illius moderationi ista relinquere, quem scimus omnibus temporaliter transeuntibus rebus, ubi sunt etiam animalium ortus et obitus, cursum ornatissimum atque ordinatissimum dare, sed nos ista sentire non posse, quae si sentiremus, delectatione ineffabili mulceremur. non enim frustra per prophetam, qui haec diuinitus inspirata didicerat, dictum est de deo: Qui profert numerose saeculum. unde musica, id est scientia sensusue. modulandi ad admonitionem magnae rei etiam mortalibus rationales habentibus animas dei largitate concessa est. unde si homo faciendi artifex carminis nouit, quas quibus moras uocibus tribuat, ut illud, quod canitur, decedentibus ac succedentibus sonis pulcherrime currat et transeat, quanto magis deus, cuius sapientia, per quam fecit omnia, longe omnibus artibus praeferenda est, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quae tamquam syllabae ac uerba ad particulas huius saeculi pertinent, in hoc labentium rerum tamquam mirabili cantico uel breuius uel productius, quam modulatio praecognita et praefinita deposcit, praeterire permittit! hoc cum etiam de arboris folio dixerim et de nostrorum numero capillorum, quanto magis de hominis ortu et occasu, cuius temporalis uita breuius productiusue non tenditur, quam deus dispositor temporum nouit uniuersitatis moderamini consonare!
Id etiam, quod aiunt omne, quod in tempore coepit esse, inmortale esse non posse, quia (omnia orta occidunt et aucta senescunt\', ut eo modo credi cogant animum humanum ideo esse inmortalem, quod ante omnia tempora sit creatus, non mouet fidem nostram; ut enim alia taceam, coepit esse in tempore inmortalitas carnis Christi, quae tamen iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur.
15
Illud uero, quod in libro aduersus Rufinum posuisti, quosdam huic sententiae calumniari, quod deum dare animas adulterinis conceptibus uideatur indignum, unde conantur adstruere meritis gestae ante carnem uitae animas quasi ad ergastula huius modi iuste posse perduci, non me mouet multa cogitantem, quibus haec possit calumnia refutari. et quod ipse respondisti non esse uitium sementis in tritico,. quod furto dicitur esse sublatum,. sed in eo, qui frumenta . furatus est, nec idcirco terram non debuisse gremio suo semina confouere, quia sator inmunda ea proiecerit manu, elegantissima similitudo est. quam et antequam legerem, nullas mihi obiectio ista de adulterinis fetibus in hac quaestione faciebat angustias generaliter intuenti multa bona deum facere etiam de nostris malis nostrisque peccatis. animalis autem cuiuscumque creatio si habeat prudentem piumque consideratorem, ineffabilem laudem creatori excitat, quanto magis creatio non cuiuslibet animalis sed hominis! si autem causa creandi quaeritur, nulla citius et melius respondetur, nisi quia. omnis creatura dei bona est; et quid dignius, quam ut bona faciat bonus deus, quae nemo potest facere nisi deus?
Haec et alia, quae possum, sicut possum, dico aduersus eos, qui hanc opinionem, qua creduntur animae sicut illa una singulis fieri, labefactare conantur. sed cum ad poenas uentum est paruulorum, magnis, mihi crede, coartor angustiis nec, quid respondeam, prorsus inuenio, non solum eas poenas dico, quas habet post hanc uitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine Christianae gratiae sacramento, sed eas ipsas, quae in hac uita dolentibus nobis uersantur ante oculos, quas enumerare si uelim, prius tempus quam exempla deficiunt. languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, priuantur sensibus, uexantur ab inmundis spiritibus. demonstrandum est utique, quo modo ista sine ulla sua mala causa iuste patiantur. non enim dici fas est aut ista ignorante. deo fieri aut eum non posse resistere facientibus aut iniuste ista uel facere uel permittere. num quidnam, sicut animalia inrationabilia recte dicimus in usus dari naturis excellentioribus > etsi uitiosis, sicut apertissime in euangelio uidemus porcos ad usum desideratum concessos esse daemonibus, hoc et de homine recte possumus dicere? animal est enim sed rationale etsi mortale. anima est rationalis in illis membris, quae tantis afflictionibus poenas luit. deus bonus est, deus iustus est, deus omnipotens est; hoc dubitare omnino dementis est tantorum ergo malorum, quae fiunt in paruulis, causa iusta dicatur. nempe cum maiores ista patiuntur, solemus dicere aut sicut in lob merita examinari aut sicut in Herode peccata puniri et de quibusdam exemplis, quae deus manifesta esse uoluit, alia quae obscura sunt, hominum coniecturae conceditur. sed hoc in maioribus. de paruulis autem quid respondeamus, edissere, si poenis tantis nulla in eis sunt punienda peccata; nam utique nulla est in illis aetatibus examinanda iustitia.
17.2
De ingeniorum uero diuersitate quid dicam? quae quidem in paruulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ductum apparet in grandibus, quorum nonnulli tam tardi et obliuiosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint, quidam uero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant, quos moriones uulgo uocant. respondetur fortasse: Corpora hoc faciunt. sed numquid secundum hanc sententiam, quam defendi uolumus, anima sibi corpus elegit et in eligendo cum falleretur, errauit? aut, cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turbis ipsa aliud non inuenit et sicut in spectaculo aliquo locum ita carnem, non quam uoluit, sed quam ualuit, occupauit? numquid haec et talia dicere possumus uel sentire debemus? doce igitur, quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio nouarum animarum singulis corporibus singillatimque factarum.
Ego quidem non de ingeniis sed saltem de poenis paruulorum, quas in hac uita patiuntur, dixi aliquid in libris illis de libero arbitrio. quod quale sit et cur mihi in ista, quam habemus in manibus, quaestione non sufficiat, intimabo et eum ipsum de tertio libro locum secerptum his litteris inseram. nam ita se habet: \'De cruciatibus autem corporis, quibus affliguntur paruuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae, quibus animantur, non prius quam ipsi homines esse coeperunt, maior querela et quasi misericors deponi solet. cum dicitur: Quid mali fecerunt, ut ista paterentur? quasi possit esse innocentiae meritum, antequam quisque nocere aliquid possit! cum autem boni aliquid operatur deus in emendatione maiorum, cum paruulorum suorum, qui eis cari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur, cur ista non fiant, quando, cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt, propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati rectius elegerint uiuere, aut excusationem in futuri iudicii supplicio non habebunt, si uitae huius angoribus ad aeternam uitam desiderium conuertere noluerint? quis autem nouit, quid paruulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur aut exercetur fides aut misericordia probatur, quis ergo nouit, quid ipsis paruulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reseruet deus, quoniam, quamquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt? non enim frustra etiam infantes illos, qui, cum dominus Iesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt, in honorem martyrum receptos commendat ecclesia\'.
Haec tunc dixi, cum hanc ipsam, de qua nunc agitur, uellem communire sententiam. sicut enim paulo ante commemoraui, quaecumque illarum de animae incarnatione quattuor opinionum uera esset, inculpatam substantiam creatoris et a nostrorum peccatorum societate remotissimam nitebar ostendere. et ideo, quaecumque illarum ueritate posset conuinci et repudiari, ad curam intentionis meae, quam tunc habebam, non pertinebat, quando quidem cunctis diligentiore disputatione discussis, quaecumque illarum recte uinceret ceteras, me securissimo fieret, quando etiam secundum omnes id, quod agebam, inuictum persistere demonstrabam. nunc uero unam uolo, si possim, rationem rectam eligere ex omnibus et propterea huius ipsius, de qua nunc agimus, defensionem in his, quae commemoraui de illo libro, uerbis meis attentius intuens ualidam firmamque non uideo.
20
Nam uelut firmamentum eius illud est, quod ibi dixi: \'Quis autem nouit, quid paruulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur aut exercetur fides aut misericordia probatur, quis ergo nouit, quid ipsis paruulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reseruet deus?\' sed hoc non inmerito dici uideo de his, qui uel pro Christi nomine ac uera religione tale aliquid etiam nescientes patiuntur uel sacramento Christi iam inbuti sunt, quia sine societate unius mediatoris liberari a damnatione non possunt, ut possit eis etiam pro illis malis, quae hic in diuersis afflictionibus pertulerunt, compensatio illa praestari. nunc autem, cum ista quaestio non possit absolui, nisi etiam de his paruulis respondeatur, qui post grauissimos cruciatus sine sacramento Christianae societatis expirant, quae circa eos compensatio cogitanda est, quibus insuper et damnatio praeparata est? nam et de baptismo paruulorum in eodem libro non quidem sufficienter, sed quantum illi operi satis esse uidebatur, utcumque respondi, quod etiam nescientibus et fidem suam nondum habentibus prodest, non tamen de damnatione eorum paruulorum, qui sine illo ex hac uita emigrant, tunc aliquid dicendum putaui, quia non, quod nunc agitur, agebatur.
Sed ut omittamus et contemnamus ea, quae breui tempore . patiuntur nec transacta reuocantur, numquid similiter contemnere possumus, quod per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum ? sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. per hanc enim apostolicam diuinam claramque sententiam satis euidenter elucet neminem ire in mortem nisi per Adam, neminem in uitam aeternam nisi per Christum. hoc est quippe omnes) et \'omnes\', quia sicut omnes homines per primam, hoc est per carnalem generationem pertinent ad Adam, sic omnes homines ad secundam, id est spiritalem generationem ueniunt, quicumque ad Christum perueniunt. ideo ergo dictum est et hic omnes) et ibi \'omnes\', quia sicut omnes, qui moriuntur, non nisi in Adam moriuntur. ita omnes, qui uiuificabuntur, non nisi in Christo uiuificabuntur. ac per hoc quisquis nobis dixerit quemquam resurrectione mortuorum uiuificari nisi in Christo. tamquam pestis communis fidei detestandus est. item quisquis dixerit, quod in Christo uiuificabuntur etiam paruuli, qui sine sacramenti eius participatione de uita exeunt, hic profecto et contra apostoli praedicationem uenit et totam condemnat ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis paruulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo uiuificari omnino non posse. qui autem non uiuificantur in Christo, restat, ut in ea condemnatione maneant, de qua dicit apostolus: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. cui delicto obnoxios paruulos nasci et omnis credit ecclesia et ipse iam contra Iouinianum disputans et exponens Ionam prophetam, sicut paulo ante commemoraui, fide ueracissima definisti, credo et in aliis locis opusculorum tuorum, quae uel non legi uel in praesentia non recordor. huius igitur damnationis in paruulos causam requiro, quia neque animarum, si nouae fiunt singulis singulae, uideo esse ullum in illa aetate peccatum nec a deo damnari aliquam credo, quam uidet nullum habere peccatum.
An forte dicendum est in paruulo carnem solam esse peccati, nouam uero illi animam fieri, qua secundum dei praecepta uiuente in adiutorio gratiae Christi et ipsi carni edomitae ac subiugatae possit incorruptionis meritum comparari? sed quia in paruulo anima nondum id agere potest, si Christi acceperit sacramentum, per hanc gratiam carni eius adquiritur, quod illius moribus nondum potuit, si autem sine illo sacramento anima paruuli exierit, ipsa quidem in aeterna uita erit, unde eam nullum peccatum potuit separare, caro uero eius non resurget in Christo non percepto ante mortem illius sacramento?
Hanc opinionem numquam audiui, numquam legi, sed plane audiui et credidi, propter quod et locutus sum. quia ueniet hora, quando omnes, qui sunt in monumentis, audient uocem eius et procedent, qui bona fecerunt. in resurrectionem uitae; ipsa est, de qua dicitur: Et per unum hominem resurrectio mortuorum, ipsa est, qua in Christo omnes uiuificabuntur, qui autem male egerunt, in resurrectionem iudicii. quid hic ergo de illis infantibus intellegendum est, qui. priusquam possent agere uel bene uel male, sine baptismo corpore exuti sunt? nihil hic de talibus dictum est. sed si caro eorum ideo non resurget, quia nec boni aliquid egerunt nec mali, nec illorum resurrectura est, qui percepta baptismi gratia in illa aetate defuncti sunt, in qua nihil bene uel male agere potuerunt. si autem illi inter sanctos resurgent, id est inter eos, qui bene egerunt, inter quos et illi resurrecturi, sunt nisi inter eos, qui male egerunt, ne aliquas humanas animas credamus corpora sua non recepturas siue in resurrectionem uitae siue in resurrectionem iudicii? quae sententia, priusquam refellatur, ipsa nouitate iam displicet. deinde quis ferat, si credant se illi, qui ad baptismum cum suis paruulis currunt, propter. carnes eorum non propter animas currere? beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens nouum sed ecclesiae fidem firmissimam seruans ad corrigendos eos, qui putabant ante octauum diem natiuitatis non esse paruulum baptizandum, non carnem sed animam dixit non esse perdendam et mox natum rite baptizari posse cum suis quibusdam coepiscopis censuit.
Sed contra Cypriani aliquam opinionem, ubi. quod uidendum fuit. fortasse non uidit, sentiat quisque, quod libet; tantum contra apostolicam manifestissimam fidem nemo sentiat, qui ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat. ex qua condemnatione non liberat nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, in quo uno omnes uiuificantur, quicumque uiuificantur; contra ecclesiae fundatissimum morem nemo sentiat, ubi ad baptismum si propter paruulorum sola corpora curreretur, baptizandi offerrentur et mortui.
25
Quae cum ita sint, quaerenda causa atque reddenda est, quare damnentur animae, quae nouae creantur singulis quibusque nascentibus, si praeter Christi sacramentum paruuli moriantur. damnari enim eas, si sic de corpore exierint. et sancta scriptura et sancta est testis ecclesia. unde illa de animarum nouarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, sit et mea, si oppugnat, non sit et tua.
Nolo mihi dicatur pro hac sententia debere accipi, quod scriptum est: Qui finxit spiritum hominis in ipso et: Qui finxit singillatim corda eorum. aliquid fortissimum atque inuictissimum requirendum est, quod nos non cogat deum credere ullarum animarum sine culpa aliqua damnatorem. nam uel tantundem ualet uel plus est forsitan creare quam fingere et tamen scriptum est: Cor mundum crea in me, deus. nec ideo putari potest anima hoc loco optare se fieri, priusquam aliquid esset. sicut ergo iam existens creatur innouatione iustitiae, sic iam existens fingitur conformatione doctrinae. nec illud, quod in ecclesiaste scriptum est: Tunc conuertetur in terram puluis, sicut fuit, et spiritus reuertetur ad dominum, qui dedit illum, istam confirmat sententiam, quam esse uolumus nostram; plus enim hoc suffragatur eis, qui ex una putant omnes esse animas. nam sicut conuertitur, inquiunt, puluis in terram, sicut fuit, et tamen caro, de qua hoc dictum est, ad hominem non reuertitur, ex quo propagata est, sed ad terram, unde primus homo factus est, sic et spiritus ex illius unius spiritu propagatus non tamen ad eum reuertitur sed ad dominum, a quo illi datus est. uerum quia hoc testimonium ita pro istis sonat. ut non omni modo huic opinioni, quam defendi uolo, uideatur esse contrarium, admonendam tantum credidi prudentiam tuam, ne talibus testimoniis ex his angustiis me coneris eruere. nam licet nemo faciat optando, ut uerum sit, quod uerum non est, tamen, si fieri posset, optarem, ut haec sententia uera esset, sicut opto, ut. si uera est, abs te liquidissime atque inuictissime defendatur.
Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui iam existentes alibi animas et ab initio diuinorum operum praeparatas a deo mitti opinantur in corpora. nam et ab his hoc idem quaeritur: si animae inculpatae oboedienter ueniunt, quo mittuntur, cur in paruulis, si non baptizati uitam istam finieriut, puniuntur? eadem prorsus in utraque sententia difficultas est. illi sibi uidentur de hac facilius exire quaestione, qui animas adseuerant pro meritis uitae prioris singulas singulis corporibus implicari. hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet, quae propagata est ex Adam. supplicia pendere, a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum magnis. hoc quidem recte, ueraciter, optime, quod gratia Christi liberat a reatu peccatorum pusillos cum magnis. sed in alia superiore uita peccare animas et inde praecipitari in carceres carneos non credo, non adquiesco, non consentio: primo quoniam per nescio quos circuitus id agunt isti, ut post nescio quanta uolumina saeculorum iterum ad istam sarcinam corruptibilis carnis et supplicia pendenda redeundum sit, qua opinione quid horribilius cogitari possit, ignoro; deinde quis tandem iustus defunctus est, de quo non, si isti uera dicunt, solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans in flammas illius diuitis deiciatur? cur enim non et post hoc corpus peccari possit, si et ante potuit? postremo longe aliud est in Adam peccasse, unde dicit apostolus: In quo omnes peccauerunt, et aliud est extra Adam nescio ubi peccasse et ideo in Adam, id est in carnem, quae ex Adam propagata est, tamquam in carcerem trudi. illam uero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere uolo, nisi necesse sit, atque utinam ista, de qua nunc agimus, si uera est, sic abs te defendatur, ut hoc necesse iam non sit.
Quamuis autem desiderem, rogem, uotis ardentibus exoptem et expectem, ut per te mihi dominus huius rei auferat ignorantiam. tamen, si, quod absit, minime meruero, patientiam mihi petam a domino deo nostro, in quem sic credimus, ut aliqua nobis non aperiri etiam pulsantibus nullo modo aduersus eum murmurare debeamus. meminerimus ipsis apostolis dictum: Multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. in his, quantum ad me adtinet, etiam hoc deputem nec, qui hoc sciam, me indigner indignum. ne hoc ipso etiam conuincar indignior. multa enim alia similiter nescio, quae commemorare uel numerare non possum; et hoc tolerabiliter ignorarem, nisi metuerem, ne aliqua istarum opinionum contra illud, quod firmissima retinemus fide, incautis obreperet mentibus. sed antequam sciam, quaenam earum potius eligenda sit, hoc me non temere sentire profiteor, eam, quae uera est, non aduersari robustissimae ac fundatissimae fidei, qua Christi ecclesia nec paruulos homines recentissime natos a damnatione credit nisi per gratiam nominis Christi, quam in suis sacramentis commendauit, posse liberari.